Job 13
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1[Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.
1見よ、私の目はこれらすべてを見た。 私の耳はそれを聞き、理解した。
2Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum.
2あなたがたが知っていることを、私もまた知っている。 私はあなたがたに劣ってはいない。
3Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio:
3まことに、私は全能者に語りたい。 私は神と論じたい。
4prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.
4しかし、あなたがたは偽りを塗り固める者たちだ。 あなたがたは皆、無価値な医者だ。
5Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.
5ああ、あなたがたが完全に黙っていてくれたらよいのに。 それこそ、あなたがたの知恵となるだろう。
6Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite.
6さあ、私の論証を聞け。 私の唇の訴えに耳を傾けよ。
7Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos?
7あなたがたは神のために不義を語り、 神のために欺きを語るのか。
8numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini?
8あなたがたは神をえこひいきするのか。 あなたがたは神のために争うのか。
9aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis?
9神に探り出されても、無事で済むと思うか。 あるいは、人が人を欺くように、あなたがたは神を欺くのか。
10Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.
10もしあなたがたがひそかにえこひいきをするなら、 神は必ずあなたがたを責められる。
11Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos.
11神の威光はあなたがたを恐れさせないか。 その畏怖があなたがたの上に降りかからないか。
12Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestræ.
12あなたがたの格言は灰のことば、 その弁護は土の砦にすぎない。
13Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.
13黙れ。 私を放っておけ。私に語らせよ。 どんなことが私に降りかかってもよい。
14Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis?
14なぜ私は自分の肉を歯にくわえ、 命を手に置くのか。
15Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.
15見よ、神は私を殺す。 私には望みがない。 それでも私は御前で自分の道を弁明する。
16Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.
16これこそ私の救いとなる。 神を敬わない者は御前に出られないからだ。
17Audite sermonem meum, et ænigmata percipite auribus vestris.
17私の言葉に注意深く耳を傾けよ。 私の申し立てを耳に留めよ。
18Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar.
18見よ、私は訴えを整えた。 私は自分が正しいと知っている。
19Quis est qui judicetur mecum? veniat: quare tacens consumor?
19誰が私と争えるのか。 それなら、私は黙って息絶えよう。
20Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar:
20ただ二つのことだけは、私になさらないでください。 そうすれば、私はあなたの御顔を避けない。
21manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.
21御手を私から遠ざけてください。 あなたの恐ろしさで、私をおびえさせないでください。
22Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi.
22それから、私を呼んでください。私は答えよう。 あるいは私に語らせ、あなたが答えてください。
23Quantas habeo iniquitates et peccata? scelera mea et delicta ostende mihi.
23私の不義と罪は、いったいどれほどあるのか。 私の背きと罪を知らせてください。
24Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum?
24なぜあなたは御顔を隠し、 私を敵とみなすのか。
25Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris:
25風に吹かれる木の葉を、なお脅すのか。 乾いたわらを追い回すのか。
26scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ.
26あなたは私に対して苦い事柄を書き記し、 若い日の不義を私に負わせる。
27Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti:
27あなたは私の足を足かせにはめ、 私のすべての道を見張り、 足の裏の跡まで刻みつける。
28qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.]
28私は腐ったもののように朽ち、 虫に食われた衣のようになる。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.