Timotheum Ii
Chapter 1

Timotheum Ii

Clementine Vulgate, 1598
vs Freedom Bible (フリー…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Timotheum Ii 1

Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu,
1キリスト・イエスにある命の約束に基づき、神の御心によってキリスト・イエスの使徒とされたパウロから。
2Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
2愛する子テモテへ。父なる神と、私たちの主キリスト・イエスから、恵みとあわれみと平和がありますように。
3Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die
3私は先祖たちにならい、清い良心をもって仕えている神に感謝しています。昼も夜も祈るたびに、絶えずあなたを覚え、
4desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,
4あなたの涙を思い出しては、あなたに会い、喜びに満たされたいと切に願っています。
5recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
5あなたに宿る偽りのない信仰を思い起こしています。その信仰は、まず祖母ロイスと母ユニケのうちに宿り、あなたのうちにも宿っていると私は確信しています。
6Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum.
6ですから、私が手を置いたことによってあなたのうちにある神の賜物を、再び燃え立たせなさい。
7Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
7神が私たちに与えてくださったのは、臆病の霊ではなく、力と愛と自制の霊だからです。
8Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei:
8ですから、私たちの主についての証しも、主の囚人である私のことも恥じてはなりません。むしろ、神の力に支えられて、福音のために苦しみを担いなさい。
9qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia.
9神は私たちを救い、聖なる召しをもって召してくださいました。それは私たちの行いによるのではなく、神ご自身のご計画と恵みによるものです。この恵みは、永遠の時より前にキリスト・イエスにあって私たちに与えられていましたが、
10Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium:
10今や、私たちの救い主キリスト・イエスの現れによって明らかにされました。キリストは死を滅ぼし、福音によって命と不滅とを光の中に現してくださいました。
11in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium.
11私はこの福音のために、宣教者、使徒、そして異邦人の教師として任命されました。
12Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
12そのために、私はこのような苦しみも受けています。 しかし、私は恥じてはいません。自分が信じている方を知っており、私がその方に委ねたものを、かの日まで守ることがおできになると確信しているからです。
13Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu.
13私から聞いた健全な言葉を規範として、キリスト・イエスにある信仰と愛のうちに守りなさい。
14Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.
14あなたに託された良いものを、私たちのうちに住まわれる聖霊によって守りなさい。
15Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.
15あなたも知っているとおり、アジアにいる者たちは皆、私から離れて行きました。その中にはフィゲロとヘルモゲネもいます。
16Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit:
16主がオネシフォロの家にあわれみを与えてくださいますように。彼は何度も私を力づけ、私が鎖につながれていることを恥じませんでした。
17sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit.
17それどころか、ローマに来ると熱心に私を捜し、見つけてくれました。
18Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.
18かの日に、主が彼をあわれんでくださいますように。彼がエフェソでどれほどよく仕えてくれたかは、あなたがよく知っています。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.