Job
Chapter 42
Clementine Vulgate, 1598
vs Freedom Bible (フリー…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Job 42

Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Respondens autem Job Domino, dixit:
1そこでヨブは主に答えた。
2[Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
2私は、あなたがすべてのことをなし得ること、 あなたの計画は一つも妨げられないことを知った。
3Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam.
3あなたは尋ねられた。『知識もないのに計り事を暗くするこの者は誰か』 それゆえ私は、自分の理解できないこと、 私にはあまりに驚くべき、知らないことを語った。
4Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi.
4あなたは言われた。『さあ聞け、私が語ろう。 私があなたに尋ねるから、私に答えよ。』
5Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te.
5私はあなたのことを耳で聞いていた。 しかし今、この目があなたを見た。
6Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere.]
6それゆえ私は自分を忌み、 ちりと灰の中で悔い改める。
7Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.
7さて、主がこれらの言葉をヨブに語られた後、主はテマン人エリファズに言った。「私の怒りは、あなたと二人の友に向かって燃えている。あなたがたが私のしもべヨブのように、私について正しく語らなかったからだ。
8Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job.
8だから今、七頭の雄牛と七頭の雄羊を取って私のしもべヨブのところに行き、自分たちのために全焼のささげ物をささげよ。そして、私のしもべヨブがあなたがたのために祈る。私は彼を受け入れる。そうすれば、あなたがたを愚かさに応じて扱わない。あなたがたが私のしもべヨブのように、私について正しく語らなかったからだ。」
9Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos: et suscepit Dominus faciem Job.
9そこでテマン人エリファズ、シュア人ビルダデ、ナアマ人ツォファルは行って、主が彼らに命じられたとおりにした。そして主はヨブを受け入れた。
10Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia.
10ヨブが友たちのために祈ったとき、主はヨブの境遇を回復された。主はヨブに、以前の二倍のものを与えられた。
11Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.
11それから、彼のすべての兄弟、すべての姉妹、以前から彼を知っていたすべての人々が彼のもとに来て、彼の家でともにパンを食べた。彼らは、主が彼にもたらしたすべての災いについて、彼をいたわり、慰めた。また彼らは皆、彼に一枚の貨幣 と、一つの金の指輪を与えた。
12Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus: et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinæ.
12こうして主は、ヨブの後半の生涯を初めよりも豊かに祝福された。彼は一万四千頭の羊、六千頭のらくだ、千くびきの牛、千頭の雌ろばを持った。
13Et fuerunt ei septem filii, et tres filiæ.
13彼にはまた、七人の息子と三人の娘がいた。
14Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundæ Cassiam, et nomen tertiæ Cornustibii.
14彼は第一の娘をエミマ、第二の娘をケツィア、第三の娘をケレン・ハプクと名付けた。
15Non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra: deditque eis pater suus hæreditatem inter fratres earum.
15その地のどこにも、ヨブの娘たちほど美しい女は見当たらなかった。父は兄弟たちと同じように、彼女たちにも相続地を与えた。
16Vixit autem Job post hæc centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem: et mortuus est senex, et plenus dierum.
16この後、ヨブは百四十年生き、息子たちとその子孫を四代にわたって見た。
no verse 17 in this text
17こうしてヨブは年老い、長寿を全うして死んだ。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.