Genesis
Chapter 5
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Genesis 5

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.
1亚当 的后代记在下面。(当 神造人的日子,是照着自己的样式造的,
2Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.
2并且造男造女。在他们被造的日子, 神赐福给他们,称他们为「人」。)
3Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.
3亚当 活到一百三十岁,生了一个儿子,形象样式和自己相似,就给他起名叫 塞特 。
4Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias.
4亚当 生 塞特 之后,又在世八百年,并且生儿养女。
5Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
5亚当 共活了九百三十岁就死了。
6Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.
6塞特 活到一百零五岁,生了 以挪士 。
7Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.
7塞特 生 以挪士 之后,又活了八百零七年,并且生儿养女。
8Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
8塞特 共活了九百一十二岁就死了。
9Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.
9以挪士 活到九十岁,生了 该南 。
10Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.
10以挪士 生 该南 之后,又活了八百一十五年,并且生儿养女。
11Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.
11以挪士 共活了九百零五岁就死了。
12Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.
12该南 活到七十岁,生了 玛勒列 。
13Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.
13该南 生 玛勒列 之后,又活了八百四十年,并且生儿养女。
14Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
14该南 共活了九百一十岁就死了。
15Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.
15玛勒列 活到六十五岁,生了 雅列 。
16Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.
16玛勒列 生 雅列 之后,又活了八百三十年,并且生儿养女。
17Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
17玛勒列 共活了八百九十五岁就死了。
18Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.
18雅列 活到一百六十二岁,生了 以诺 。
19Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.
19雅列 生 以诺 之后,又活了八百年,并且生儿养女。
20Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
20雅列 共活了九百六十二岁就死了。
21Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.
21以诺 活到六十五岁,生了 玛土撒拉 。
22Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.
22以诺 生 玛土撒拉 之后,与 神同行三百年,并且生儿养女。
23Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.
23以诺 共活了三百六十五岁。
24Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus.
24以诺 与 神同行, 神将他取去,他就不在世了。
25Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.
25玛土撒拉 活到一百八十七岁,生了 拉麦 。
26Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.
26玛土撒拉 生 拉麦 之后,又活了七百八十二年,并且生儿养女。
27Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
27玛土撒拉 共活了九百六十九岁就死了。
28Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium:
28拉麦 活到一百八十二岁,生了一个儿子,
29vocavitque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.
29给他起名叫 挪亚 ,说:「这个儿子必为我们的操作和手中的劳苦安慰我们;这操作劳苦是因为耶和华咒诅地。」
30Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.
30拉麦 生 挪亚 之后,又活了五百九十五年,并且生儿养女。
31Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.
31拉麦 共活了七百七十七岁就死了。
no verse 32 in this text
32挪亚 五百岁生了 闪 、 含 、 雅弗 。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.