Genesis 21
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est.
1耶和华按着先前的话眷顾 撒拉 ,便照他所说的给 撒拉 成就。
2Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.
2当 亚伯拉罕 年老的时候, 撒拉 怀了孕;到 神所说的日期,就给 亚伯拉罕 生了一个儿子。
3Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac:
3亚伯拉罕 给 撒拉 所生的儿子起名叫 以撒 。
4et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus,
4以撒 生下来第八日, 亚伯拉罕 照着 神所吩咐的,给 以撒 行了割礼。
5cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac.
5他儿子 以撒 生的时候, 亚伯拉罕 年一百岁。
6Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi.
6撒拉 说:「 神使我喜笑,凡听见的必与我一同喜笑」;
7Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni?
7又说:「谁能预先对 亚伯拉罕 说『 撒拉 要乳养婴孩』呢?因为在他年老的时候,我给他生了一个儿子。」
8Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.
8孩子渐长,就断了奶。 以撒 断奶的日子, 亚伯拉罕 设摆丰盛的筵席。
9Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
9当时, 撒拉 看见 埃及 人 夏甲 给 亚伯拉罕 所生的儿子戏笑,
10Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac.
10就对 亚伯拉罕 说:「你把这使女和她儿子赶出去!因为这使女的儿子不可与我的儿子 以撒 一同承受产业。」
11Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.
11亚伯拉罕 因他儿子的缘故很忧愁。
12Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen.
12神对 亚伯拉罕 说:「你不必为这童子和你的使女忧愁。凡 撒拉 对你说的话,你都该听从;因为从 以撒 生的,才要称为你的后裔。
13Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
13至于使女的儿子,我也必使他 的后裔 成立一国,因为他是你所生的。」
14Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
14亚伯拉罕 清早起来,拿饼和一皮袋水,给了 夏甲 ,搭在她的肩上,又把孩子 交给她 ,打发她走。 夏甲 就走了,在 别是巴 的旷野走迷了路。
15Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant.
15皮袋的水用尽了, 夏甲 就把孩子撇在小树底下,
16Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
16自己走开约有一箭之远,相对而坐,说:「我不忍见孩子死」,就相对而坐,放声大哭。
17Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.
17神听见童子的声音; 神的使者从天上呼叫 夏甲 说:「 夏甲 ,你为何这样呢?不要害怕, 神已经听见童子的声音了。
18Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum.
18起来!把童子抱在怀中,我必使他 的后裔 成为大国。」
19Aperuitque oculos ejus Deus: quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.
19神使 夏甲 的眼睛明亮,她就看见一口水井,便去将皮袋盛满了水,给童子喝。
20Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.
20神保佑童子,他就渐长,住在旷野,成了弓箭手。
21Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti.
21他住在 巴兰 的旷野;他母亲从 埃及 地给他娶了一个妻子。
22Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis.
22当那时候, 亚比米勒 同他军长 非各 对 亚伯拉罕 说:「凡你所行的事都有 神的保佑。
23Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena.
23我愿你如今在这里指着 神对我起誓,不要欺负我与我的儿子,并我的子孙。我怎样厚待了你,你也要照样厚待我与你所寄居这地的民。」
24Dixitque Abraham: Ego jurabo.
24亚伯拉罕 说:「我情愿起誓。」
25Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus.
25从前, 亚比米勒 的仆人霸占了一口水井, 亚伯拉罕 为这事指责 亚比米勒 。
26Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie.
26亚比米勒 说:「谁做这事,我不知道,你也没有告诉我,今日我才听见了。」
27Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo fœdus.
27亚伯拉罕 把羊和牛给了 亚比米勒 ,二人就彼此立约。
28Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
28亚伯拉罕 把七只母羊羔另放在一处。
29Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum?
29亚比米勒 问 亚伯拉罕 说:「你把这七只母羊羔另放在一处,是什么意思呢?」
30At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.
30他说:「你要从我手里受这七只母羊羔,作我挖这口井的证据。」
31Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit.
31所以他给那地方起名叫 别是巴 ,因为他们二人在那里起了誓。
32Et inierunt fœdus pro puteo juramenti.
32他们在 别是巴 立了约, 亚比米勒 就同他军长 非各 起身回 非利士 地去了。
33Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni.
33亚伯拉罕 在 别是巴 栽上一棵垂丝柳树,又在那里求告耶和华—永生 神的名。
34Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis.
34亚伯拉罕 在 非利士 人的地寄居了多日。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.