Philippenses 1
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus.
1基督耶稣的仆人 保罗 和 提摩太 写信给凡住 腓立比 、在基督耶稣里的众圣徒,和诸位监督,诸位执事。
2Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
2愿恩惠、平安从 神我们的父并主耶稣基督归与你们!
3Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
3我每逢想念你们,就感谢我的 神;
4semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,
4每逢为你们众人祈求的时候,常是欢欢喜喜地祈求。
5super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.
5因为从头一天直到如今,你们是同心合意地兴旺福音。
6Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu:
6我深信那在你们心里动了善工的,必成全这工,直到耶稣基督的日子。
7sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.
7我为你们众人有这样的意念,原是应当的;因你们常在我心里,无论我是在捆锁之中,是辩明证实福音的时候,你们都与我一同得恩。
8Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.
8我体会基督耶稣的心肠,切切地想念你们众人;这是 神可以给我作见证的。
9Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu:
9我所祷告的,就是要你们的爱心在知识和各样见识上多而又多,
10ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,
10使你们能分别是非,作诚实无过的人,直到基督的日子;
11repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
11并靠着耶稣基督结满了仁义的果子,叫荣耀称赞归与 神。
12Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii:
12弟兄们,我愿意你们知道,我所遭遇的事更是叫福音兴旺,
13ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus,
13以致我受的捆锁在御营全军和其余的人中,已经显明是为基督的缘故。
14et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.
14并且那在主里的弟兄多半因我受的捆锁就笃信不疑,越发放胆传 神的道,无所惧怕。
15Quidam quidem et propter invidiam et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant:
15有的传基督是出于嫉妒纷争,也有的是出于好意。
16quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.
16这一等是出于爱心,知道我是为辩明福音设立的;
17Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
17那一等传基督是出于结党,并不诚实,意思要加增我捆锁的苦楚。
18Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.
18这有何妨呢?或是假意,或是真心,无论怎样,基督究竟被传开了。为此,我就欢喜,并且还要欢喜;
19Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi,
19因为我知道,这事借着你们的祈祷和耶稣基督之灵的帮助,终必叫我得救。
20secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.
20照着我所切慕、所盼望的,没有一事叫我羞愧。只要凡事放胆,无论是生是死,总叫基督在我身上照常显大。
21Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.
21因我活着就是基督,我死了就有益处。
22Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
22但我在肉身活着,若成就我工夫的果子,我就不知道该挑选什么。
23Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius:
23我正在两难之间,情愿离世与基督同在,因为这是好得无比的。
24permanere autem in carne, necessarium propter vos.
24然而,我在肉身活着,为你们更是要紧的。
25Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei:
25我既然这样深信,就知道仍要住在世间,且与你们众人同住,使你们在所信的道上又长进又喜乐,
26ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
26叫你们在基督耶稣里的欢乐,因我再到你们那里去,就越发加增。
27Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii:
27只要你们行事为人与基督的福音相称,叫我或来见你们,或不在你们那里,可以听见你们的景况,知道你们同有一个心志,站立得稳,为所信的福音齐心努力。
28et in nullo terreamini ab adversariis: quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo:
28凡事不怕敌人的惊吓,这是证明他们沉沦,你们得救都是出于 神。
29quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini:
29因为你们蒙恩,不但得以信服基督,并要为他受苦。
30idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.
30你们的争战,就与你们在我身上从前所看见、现在所听见的一样。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.