Ephesios 6
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est.
1你们作儿女的,要在主里听从父母,这是理所当然的。
2Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione:
2「要孝敬父母,使你得福,在世长寿。」这是第一条带应许的诫命。
3ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.
no verse 3 in this text
4Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
4你们作父亲的,不要惹儿女的气,只要照着主的教训和警戒养育他们。
5Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo:
5你们作仆人的,要惧怕战兢,用诚实的心听从你们肉身的主人,好像听从基督一般。
6non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,
6不要只在眼前事奉,像是讨人喜欢的,要像基督的仆人,从心里遵行 神的旨意。
7cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus:
7甘心事奉,好像服事主,不像服事人。
8scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
8因为晓得各人所行的善事,不论是为奴的,是自主的,都必按所行的得主的赏赐。
9Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum.
9你们作主人的,待仆人也是一理,不要威吓他们。因为知道,他们和你们同有一位主在天上;他并不偏待人。
10De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
10我还有末了的话:你们要靠着主,倚赖他的大能大力作刚强的人。
11Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli:
11要穿戴 神 所赐 的全副军装,就能抵挡魔鬼的诡计。
12quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.
12因我们并不是与属血气的争战,乃是与那些执政的、掌权的、管辖这幽暗世界的,以及天空属灵气的恶魔争战。
13Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
13所以,要拿起 神 所赐 的全副军装,好在磨难的日子抵挡 仇敌 ,并且成就了一切,还能站立得住。
14State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,
14所以要站稳了,用真理当作带子束腰,用公义当作护心镜遮胸,
15et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,
15又用平安的福音当作预备走路的鞋穿在脚上。
16in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere:
16此外,又拿着信德当作盾牌,可以灭尽那恶者一切的火箭;
17et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),
17并戴上救恩的头盔,拿着 圣 灵的宝剑,就是 神的道;
18per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis:
18靠着 圣 灵,随时多方祷告祈求;并要在此警醒不倦,为众圣徒祈求,
19et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii:
19也为我祈求,使我得着口才,能以放胆开口讲明福音的奥秘,
20pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
20(我为这福音的奥秘作了带锁链的使者,)并使我照着当尽的本分放胆讲论。
21Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino:
21今有所亲爱、忠心事奉主的兄弟 推基古 ,他要把我的事情,并我的景况如何全告诉你们,叫你们知道。
22quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
22我特意打发他到你们那里去,好叫你们知道我们的光景,又叫他安慰你们的心。
23Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.
23愿平安、仁爱、信心从父 神和主耶稣基督归与弟兄们!
24Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.
24并愿所有诚心爱我们主耶稣基督的人都蒙恩惠!
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.