Philemonem 1
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,
1为基督耶稣被囚的 保罗 ,同兄弟 提摩太 写信给我们所亲爱的同工 腓利门 ,
2et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.
2和妹子 亚腓亚 并与我们同当兵的 亚基布 ,以及在你家的教会。
3Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
3愿恩惠、平安从 神我们的父和主耶稣基督归与你们!
4Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
4我祷告的时候提到你,常为你感谢我的 神;
5audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos:
5因听说你的爱心并你向主耶稣和众圣徒的信心。
6ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.
6愿你与人所同有的信心显出功效,使人知道你们各样善事都是为基督做的。
7Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
7兄弟啊,我为你的爱心,大有快乐,大得安慰,因众圣徒的心从你得了畅快。
8Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet:
8我虽然靠着基督能放胆吩咐你合宜的事,
9propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi:
9然而像我这有年纪的 保罗 ,现在又是为基督耶稣被囚的,宁可凭着爱心求你,
10obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
10就是为我在捆锁中所生的儿子 阿尼西谋 求你。
11qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,
11他从前与你没有益处,但如今与你我都有益处。
12quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe:
12我现在打发他亲自回你那里去;他是我心上的人。
13quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii:
13我本来有意将他留下,在我为福音所受的捆锁中替你伺候我。
14sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
14但不知道你的意思,我就不愿意这样行,叫你的善行不是出于勉强,乃是出于甘心。
15Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes:
15他暂时离开你,或者是叫你永远得着他,
16jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino?
16不再是奴仆,乃是高过奴仆,是亲爱的兄弟。在我实在是如此,何况在你呢!这也不拘是按肉体说,是按主说。
17Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me:
17你若以我为同伴,就收纳他,如同收纳我一样。
18si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.
18他若亏负你,或欠你什么,都归在我的帐上;
19Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:
19我必偿还,这是我— 保罗 亲笔写的。我并不用对你说,连你自己也是亏欠于我。
20ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino.
20兄弟啊,望你使我在主里因你得快乐,并望你使我的心在基督里得畅快。
21Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
21我写信给你,深信你必顺服,知道你所要行的必过于我所说的。
22Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis.
22此外你还要给我预备住处;因为我盼望借着你们的祷告,必蒙恩到你们那里去。
23Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,
23为基督耶稣与我同坐监的 以巴弗 问你安。
24Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.
24与我同工的 马可 、 亚里达古 、 底马 、 路加 也都问你安。
25Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
25愿我们主耶稣基督的恩 常 在你的心里。阿们!
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.