Iohannem 1
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1[In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
1太初有道,道与 神同在,道就是 神。
2Hoc erat in principio apud Deum.
2这道太初与 神同在。
3Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
3万物是借着他造的;凡被造的,没有一样不是借着他造的。
4In ipso vita erat, et vita erat lux hominum:
4生命在他里头,这生命就是人的光。
5et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.
5光照在黑暗里,黑暗却不接受光。
6Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.
6有一个人,是从 神那里差来的,名叫 约翰 。
7Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
7这人来,为要作见证,就是为光作见证,叫众人因他可以信。
8Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
8他不是那光,乃是要为光作见证。
9Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
9那光是真光,照亮一切生在世上的人。
10In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
10他在世界,世界也是借着他造的,世界却不认识他。
11In propria venit, et sui eum non receperunt.
11他到自己的地方来,自己的人倒不接待他。
12Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus:
12凡接待他的,就是信他名的人,他就赐他们权柄作 神的儿女。
13qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
13这等人不是从血气生的,不是从情欲生的,也不是从人意生的,乃是从 神生的。
14Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis.
14道成了肉身,住在我们中间,充充满满地有恩典有真理。我们也见过他的荣光,正是父独生子的荣光。
15Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat.
15约翰 为他作见证,喊着说:「这就是我曾说:『那在我以后来的,反成了在我以前的,因他本来在我以前。』」
16Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia:
16从他丰满 的恩典 里,我们都领受了,而且恩上加恩。
17quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
17律法本是借着 摩西 传的;恩典和真理都是由耶稣基督来的。
18Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.]
18从来没有人看见 神,只有在父怀里的独生子将他表明出来。
19Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es?
19约翰 所作的见证记在下面: 犹太 人从 耶路撒冷 差祭司和 利未 人到 约翰 那里,问他说:「你是谁?」
20Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus.
20他就明说,并不隐瞒,明说:「我不是基督。」
21Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non.
21他们又问他说:「这样,你是谁呢?是 以利亚 吗?」他说:「我不是。」「是那先知吗?」他回答说:「不是。」
22Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso?
22于是他们说:「你到底是谁,叫我们好回复差我们来的人。你自己说,你是谁?」
23Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
23他说:「我就是那在旷野有人声喊着说:『修直主的道路』,正如先知 以赛亚 所说的。」
24Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.
24那些人是法利赛人差来的;
25Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta?
25他们就问他说:「你既不是基督,不是 以利亚 ,也不是那先知,为什么施洗呢?」
26Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
26约翰 回答说:「我是用水施洗,但有一位站在你们中间,是你们不认识的,
27Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.
27就是那在我以后来的,我给他解鞋带也不配。」
28Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.
28这是在 约旦河 外 伯大尼 , 约翰 施洗的地方作的见证。
29Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
29次日, 约翰 看见耶稣来到他那里,就说:「看哪, 神的羔羊,除去世人罪孽的!
30Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat:
30这就是我曾说:『有一位在我以后来、反成了在我以前的,因他本来在我以前。』
31et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans.
31我先前不认识他,如今我来用水施洗,为要叫他显明给 以色列 人。」
32Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.
32约翰 又作见证说:「我曾看见圣灵,仿佛鸽子从天降下,住在他的身上。
33Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.
33我先前不认识他,只是那差我来用水施洗的、对我说:『你看见圣灵降下来,住在谁的身上,谁就是用圣灵施洗的。』
34Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
34我看见了,就证明这是 神的儿子。」
35Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.
35再次日, 约翰 同两个门徒站在那里。
36Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei.
36他见耶稣行走,就说:「看哪,这是 神的羔羊!」
37Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.
37两个门徒听见他的话,就跟从了耶稣。
38Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quæritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas?
38耶稣转过身来,看见他们跟着,就问他们说:「你们要什么?」他们说:「拉比,在哪里住?」(拉比翻出来就是夫子。)
39Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima.
39耶稣说:「你们来看。」他们就去看他在哪里住,这一天便与他同住;那时约有申正了。
40Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.
40听见 约翰 的话跟从耶稣的那两个人,一个是 西门·彼得 的兄弟 安得烈 。
41Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).
41他先找着自己的哥哥 西门 ,对他说:「我们遇见弥赛亚了。」(弥赛亚翻出来就是基督。)
42Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, filius Jona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.
42于是领他去见耶稣。耶稣看着他,说:「你是 约翰 的儿子 西门 ,你要称为 矶法 。」( 矶法 翻出来就是 彼得 。)
43In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me.
43又次日,耶稣想要往 加利利 去,遇见 腓力 ,就对他说:「来跟从我吧。」
44Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.
44这 腓力 是 伯赛大 人,和 安得烈 、 彼得 同城。
45Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.
45腓力 找着 拿但业 ,对他说:「 摩西 在律法上所写的和众先知所记的那一位,我们遇见了,就是 约瑟 的儿子 拿撒勒 人耶稣。」
46Et dixit ei Nathanaël: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide.
46拿但业 对他说:「 拿撒勒 还能出什么好的吗?」 腓力 说:「你来看!」
47Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est.
47耶稣看见 拿但业 来,就指着他说:「看哪,这是个真 以色列 人,他心里是没有诡诈的。」
48Dicit ei Nathanaël: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.
48拿但业 对耶稣说:「你从哪里知道我呢?」耶稣回答说:「 腓力 还没有招呼你,你在无花果树底下,我就看见你了。」
49Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.
49拿但业 说:「拉比,你是 神的儿子,你是 以色列 的王!」
50Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; majus his videbis.
50耶稣对他说:「因为我说『在无花果树底下看见你』,你就信吗?你将要看见比这更大的事」;
51Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.
51又说:「我实实在在地告诉你们,你们将要看见天开了, 神的使者上去下来在人子身上。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.