Ii Regum 1
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Prævaricatus est autem Moab in Israël, postquam mortuus est Achab.
1亚哈 死后, 摩押 背叛 以色列 。
2Ceciditque Ochozias per cancellos cœnaculi sui, quod habebat in Samaria, et ægrotavit: misitque nuntios, dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac.
2亚哈谢 在 撒马利亚 ,一日从楼上的栏杆里掉下来,就病了;于是差遣使者说:「你们去问 以革伦 的神 巴力·西卜 ,我这病能好不能好。」
3Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens: Surge, et ascende in occursum nuntiorum regis Samariæ, et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israël, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron?
3但耶和华的使者对 提斯比 人 以利亚 说:「你起来,去迎着 撒马利亚 王的使者,对他们说:『你们去问 以革伦 神 巴力·西卜 ,岂因 以色列 中没有 神吗?』
4Quam ob rem hæc dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Et abiit Elias.
4所以耶和华如此说:『你必不下你所上的床,必定要死!』」 以利亚 就去了。
5Reversique sunt nuntii ad Ochoziam. Qui dixit eis: Quare reversi estis?
5使者回来见王,王问他们说:「你们为什么回来呢?」
6At illi responderunt ei: Vir occurrit nobis, et dixit ad nos: Ite, et revertimini ad regem qui misit vos, et dicetis ei: Hæc dicit Dominus: Numquid quia non erat Deus in Israël, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron? idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.
6使者回答说:「有一个人迎着我们来,对我们说:『你们回去见差你们来的王,对他说:耶和华如此说,你差人去问 以革伦 神 巴力·西卜 ,岂因 以色列 中没有 神吗?所以你必不下所上的床,必定要死。』」
7Qui dixit eis: Cujus figuræ et habitus est vir ille, qui occurrit vobis, et locutus est verba hæc?
7王问他们说:「迎着你们来告诉你们这话的,是怎样的人?」
8At illi dixerunt: Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Qui ait: Elias Thesbites est.
8回答说:「他身穿毛衣,腰束皮带。」王说:「这必是 提斯比 人 以利亚 。」
9Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta qui erant sub eo. Qui ascendit ad eum: sedentique in vertice montis, ait: Homo Dei, rex præcepit ut descendas.
9于是,王差遣五十夫长,带领五十人去见 以利亚 ,他就上到 以利亚 那里; 以利亚 正坐在山顶上。五十夫长对他说:「神人哪,王吩咐你下来!」
10Respondensque Elias, dixit quinquagenario: Si homo Dei sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de cælo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo.
10以利亚 回答说:「我若是神人,愿火从天上降下来,烧灭你和你那五十人!」于是有火从天上降下来,烧灭五十夫长和他那五十人。
11Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi: Homo Dei, hæc dicit rex: Festina, descende.
11王第二次差遣一个五十夫长,带领五十人去见 以利亚 。五十夫长对 以利亚 说:「神人哪,王吩咐你快快下来!」
12Respondens Elias, ait: Si homo Dei ego sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de cælo, et devoravit illum, et quinquaginta ejus.
12以利亚 回答说:「我若是神人,愿火从天上降下来,烧灭你和你那五十人!」于是 神的火从天上降下来,烧灭五十夫长和他那五十人。
13Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait: Homo Dei, noli despicere animam meam, et animas servorum tuorum qui mecum sunt.
13王第三次差遣一个五十夫长,带领五十人去。这五十夫长上去,双膝跪在 以利亚 面前,哀求他说:「神人哪,愿我的性命和你这五十个仆人的性命在你眼前看为宝贵!
14Ecce descendit ignis de cælo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos qui cum eis erant: sed nunc obsecro ut miserearis animæ meæ.
14已经有火从天上降下来,烧灭前两次来的五十夫长和他们各自带的五十人;现在愿我的性命在你眼前看为宝贵!」
15Locutus est autem angelus Domini ad Eliam, dicens: Descende cum eo: ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem,
15耶和华的使者对 以利亚 说:「你同着他下去,不要怕他!」 以利亚 就起来,同着他下去见王,
16et locutus est ei: Hæc dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israël a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.
16对王说:「耶和华如此说:『你差人去问 以革伦 神 巴力·西卜 ,岂因 以色列 中没有 神可以求问吗?所以你必不下所上的床,必定要死!』」
17Mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ: non enim habebat filium.
17亚哈谢 果然死了,正如耶和华借 以利亚 所说的话。因他没有儿子, 他兄弟 约兰 接续他作王,正在 犹大 王 约沙法 的儿子 约兰 第二年。
18Reliqua autem verborum Ochoziæ quæ operatus est, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?
18亚哈谢 其余所行的事都写在 以色列 诸王记上。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.