Ii Regum 14
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1In anno secundo Joas filii Joachaz regis Israël, regnavit Amasias filius Joas regis Juda.
1以色列 王 约哈斯 的儿子 约阿施 第二年, 犹大 王 约阿施 的儿子 亚玛谢 登基。
2Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset: viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.
2他登基的时候年二十五岁,在 耶路撒冷 作王二十九年。他母亲名叫 约耶但 ,是 耶路撒冷 人。
3Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia quæ fecit Joas pater suus, fecit:
3亚玛谢 行耶和华眼中看为正的事,但不如他祖 大卫 ,乃效法他父 约阿施 一切所行的;
4nisi hoc tantum, quod excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis.
4只是邱坛还没有废去,百姓仍在那里献祭烧香。
5Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum:
5国一坚定,就把杀他父王的臣仆杀了,
6filios autem eorum qui occiderant, non occidit, juxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut præcepit Dominus, dicens: Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus: sed unusquisque in peccato suo morietur.
6却没有治死杀王之人的儿子,是照 摩西 律法书上耶和华所吩咐的说:「不可因子杀父,也不可因父杀子,各人要为本身的罪而死。」
7Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in prælio, vocavitque nomen ejus Jectehel usque in præsentem diem.
7亚玛谢 在 盐谷 杀了 以东 人一万,又攻取了 西拉 ,改名叫 约帖 ,直到今日。
8Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Jehu regis Israël, dicens: Veni, et videamus nos.
8那时, 亚玛谢 差遣使者去见 耶户 的孙子 约哈斯 的儿子 以色列 王 约阿 施 ,说:「你来,我们二人相见 于战场 。」
9Remisitque Joas rex Israël ad Amasiam regem Juda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum quæ est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiæ saltus quæ sunt in Libano, et conculcaverunt carduum.
9以色列 王 约阿施 差遣使者去见 犹大 王 亚玛谢 ,说:「 黎巴嫩 的蒺藜差遣使者去见 黎巴嫩 的香柏树,说:将你的女儿给我儿子为妻。后来 黎巴嫩 有一只野兽经过,把蒺藜践踏了。
10Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum?
10你打败了 以东 人就心高气傲,你以此为荣耀,在家里安居就罢了,为何要惹祸,使自己和 犹大 国一同败亡呢?」
11Et non acquievit Amasias. Ascenditque Joas rex Israël, et viderunt se, ipse et Amasias rex Juda, in Bethsames oppido Judæ.
11亚玛谢 却不肯听这话。于是 以色列 王 约阿施 上来,在 犹大 的 伯·示麦 与 犹大 王 亚玛谢 相见 于战场 。
12Percussusque est Juda coram Israël, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.
12犹大 人败在 以色列 人面前,各自逃回家里去了。
13Amasiam vero regem Juda, filium Joas filii Ochoziæ, cepit Joas rex Israël in Bethsames, et adduxit eum in Jerusalem: et interrupit murum Jerusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis.
13以色列 王 约阿施 在 伯·示麦 擒住 亚哈谢 的孙子、 约阿施 的儿子 犹大 王 亚玛谢 ,就来到 耶路撒冷 ,拆毁 耶路撒冷 的城墙,从 以法莲 门直到 角门 共四百肘,
14Tulitque omne aurum et argentum, et universa vasa quæ inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam.
14又将耶和华殿里与王宫府库里所有的金银和器皿都拿了去,并带人去为质,就回 撒马利亚 去了。
15Reliqua autem verborum Joas quæ fecit, et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?
15约阿施 其余所行的事和他的勇力,并与 犹大 王 亚玛谢 争战的事,都写在 以色列 诸王记上。
16Dormivitque Joas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israël, et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo.
16约阿施 与他列祖同睡,葬在 撒马利亚 , 以色列 诸王的坟地里。他儿子 耶罗波安 接续他作王。
17Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israël, quindecim annis.
17以色列 王 约哈斯 的儿子 约阿施 死后, 犹大 王 约阿施 的儿子 亚玛谢 又活了十五年。
18Reliqua autem sermonum Amasiæ, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?
18亚玛谢 其余的事都写在 犹大 列王记上。
19Factaque est contra eum conjuratio in Jerusalem: at ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi:
19耶路撒冷 有人背叛 亚玛谢 ,他就逃到 拉吉 ;叛党却打发人到 拉吉 将他杀了。
20et asportaverunt in equis, sepultusque est in Jerusalem cum patribus suis in civitate David.
20人就用马将他的尸首驮到 耶路撒冷 ,葬在 大卫城 他列祖的坟地里。
21Tulit autem universus populus Judæ Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia.
21犹大 众民立 亚玛谢 的儿子 亚撒利雅 接续他父作王,那时他年十六岁。
22Ipse ædificavit Ælath, et restituit eam Judæ, postquam dormivit rex cum patribus suis.
22亚玛谢 与他列祖同睡之后, 亚撒利雅 收回 以拉他 仍归 犹大 ,又重新修理。
23Anno quintodecimo Amasiæ filii Joas regis Juda, regnavit Jeroboam filius Joas regis Israël in Samaria, quadraginta et uno anno.
23犹大 王 约阿施 的儿子 亚玛谢 十五年, 以色列 王 约阿施 的儿子 耶罗波安 在 撒马利亚 登基,作王四十一年。
24Et fecit quod malum est coram Domino: non recessit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.
24他行耶和华眼中看为恶的事,不离开 尼八 的儿子 耶罗波安 使 以色列 人陷在罪里的一切罪。
25Ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quæ est in Opher.
25他收回 以色列 边界之地,从 哈马口 直到 亚拉巴海 ,正如耶和华— 以色列 的 神借他仆人 迦特希弗 人 亚米太 的儿子先知 约拿 所说的。
26Vidit enim Dominus afflictionem Israël amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israëli.
26因为耶和华看见 以色列 人甚是艰苦,无论困住的、自由的都没有了,也无人帮助 以色列 人。
27Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israël de sub cælo, sed salvavit eos in manu Jeroboam filii Joas.
27耶和华并没有说要将 以色列 的名从天下涂抹,乃借 约阿施 的儿子 耶罗波安 拯救他们。
28Reliqua autem sermonum Jeroboam, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus qua præliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Judæ in Israël, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?
28耶罗波安 其余的事,凡他所行的和他的勇力,他怎样争战,怎样收回 大马士革 和 先前属 犹大 的 哈马 归 以色列 ,都写在 以色列 诸王记上。
29Dormivitque Jeroboam cum patribus suis regibus Israël, et regnavit Zacharias filius ejus pro eo.
29耶罗波安 与他列祖 以色列 诸王同睡。他儿子 撒迦利雅 接续他作王。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.