Ii Regum
Chapter 23
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Ii Regum 23

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit: et congregati sunt ad eum omnes senes Juda et Jerusalem.
1王差遣人招聚 犹大 和 耶路撒冷 的众长老来。
2Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Juda, universique qui habitabant in Jerusalem cum eo sacerdotes et prophetæ, et omnis populus a parvo usque ad magnum: legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri fœderis, qui inventus est in domo Domini.
2王和 犹大 众人与 耶路撒冷 的居民,并祭司、先知,和所有的百姓,无论大小,都一同上到耶和华的殿;王就把耶和华殿里所得的约书念给他们听。
3Stetitque rex super gradum: et fœdus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent præcepta ejus, et testimonia, et cæremonias in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba fœderis hujus, quæ scripta erant in libro illo: acquievitque populus pacto.
3王站在柱旁,在耶和华面前立约,要尽心尽性地顺从耶和华,遵守他的诫命、法度、律例,成就这书上所记的约言。众民都服从这约。
4Et præcepit rex Helciæ pontifici, et sacerdotibus secundi ordinis, et janitoribus, ut projicerent de templo Domini omnia vasa quæ facta fuerant Baal, et in luco, et universæ militiæ cæli: et combussit ea foris Jerusalem in convalle Cedron, et tulit pulverem eorum in Bethel.
4王吩咐大祭司 希勒家 和副祭司,并把门的,将那为 巴力 和 亚舍拉 ,并天上万象所造的器皿,都从耶和华殿里搬出来,在 耶路撒冷 外 汲沦溪 旁的田间烧了,把灰拿到 伯特利 去。
5Et delevit aruspices quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda, et in circuitu Jerusalem: et eos qui adolebant incensum Baal, et soli, et lunæ, et duodecim signis, et omni militiæ cæli.
5从前 犹大 列王所立拜偶像的祭司,在 犹大 城邑的邱坛和 耶路撒冷 的周围烧香,现在王都废去,又废去向 巴力 和日、月、行星,并天上万象烧香的人;
6Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Jerusalem in convalle Cedron, et combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et projecit super sepulchra vulgi.
6又从耶和华殿里将 亚舍拉 搬到 耶路撒冷 外 汲沦溪 边焚烧,打碎成灰,将灰撒在平民的坟上;
7Destruxit quoque ædiculas effeminatorum quæ erant in domo Domini, pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci.
7又拆毁耶和华殿里娈童的屋子,就是妇女为 亚舍拉 织帐子的屋子,
8Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda, et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee, et destruxit aras portarum in introitu ostii Josue principis civitatis, quod erat ad sinistram portæ civitatis.
8并且从 犹大 的城邑带众祭司来,污秽祭司烧香的邱坛,从 迦巴 直到 别是巴 ,又拆毁城门旁的邱坛,这邱坛在邑宰 约书亚 门前,进城门的左边。
9Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Jerusalem: sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum.
9但是邱坛的祭司不登 耶路撒冷 耶和华的坛,只在他们弟兄中间吃无酵饼。
10Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle filii Ennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, Moloch.
10又污秽 欣嫩子谷 的 陀斐特 ,不许人在那里使儿女经火献给 摩洛 ;
11Abstulit quoque equos quos dederant reges Juda soli in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim: currus autem solis combussit igni.
11又将 犹大 列王在耶和华殿门旁、太监 拿单·米勒 靠近游廊的屋子、向日头所献的马废去,且用火焚烧日车。
12Altaria quoque quæ erant super tecta cœnaculi Achaz, quæ fecerant reges Juda, et altaria quæ fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex, et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.
12犹大 列王在 亚哈斯 楼顶上所筑的坛和 玛拿西 在耶和华殿两院中所筑的坛,王都拆毁打碎了,就把灰倒在 汲沦溪 中。
13Excelsa quoque, quæ erant in Jerusalem ad dexteram partem montis offensionis, quæ ædificaverat Salomon rex Israël Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit rex.
13从前 以色列 王 所罗门 在 耶路撒冷 前、邪僻山右边为 西顿 人可憎的神 亚斯她录 、 摩押 人可憎的神 基抹 、 亚扪 人可憎的神 米勒公 所筑的邱坛,王都污秽了,
14Et contrivit statuas, et succidit lucos: replevitque loca eorum ossibus mortuorum.
14又打碎柱像,砍下木偶,将人的骨头充满了那地方。
15Insuper et altare quod erat in Bethel, et excelsum quod fecerat Jeroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israël: et altare illud, et excelsum destruxit, atque combussit, et comminuit in pulverem, succenditque etiam lucum.
15他将 伯特利 的坛,就是叫 以色列 人陷在罪里、 尼八 的儿子 耶罗波安 所筑的那坛,都拆毁焚烧,打碎成灰,并焚烧了 亚舍拉 。
16Et conversus Josias, vidit ibi sepulchra quæ erant in monte: misitque et tulit ossa de sepulchris, et combussit ea super altare, et polluit illud juxta verbum Domini quod locutus est vir Dei, qui prædixerat verba hæc.
16约西亚 回头,看见山上的坟墓,就打发人将坟墓里的骸骨取出来,烧在坛上,污秽了坛,正如从前神人宣传耶和华的话。
17Et ait: Quis est titulus ille, quem video? Responderuntque ei cives urbis illius: Sepulchrum est hominis Dei, qui venit de Juda, et prædixit verba hæc, quæ fecisti super altare Bethel.
17约西亚 问说:「我所看见的是什么碑?」那城里的人回答说:「先前有神人从 犹大 来,预先说王现在向 伯特利 坛所行的事,这就是他的墓碑。」
18Et ait: Dimitte eum: nemo commoveat ossa ejus. Et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetæ qui venerat de Samaria.
18约西亚 说:「由他吧!不要挪移他的骸骨。」他们就不动他的骸骨,也不动从 撒马利亚 来那先知的骸骨。
19Insuper et omnia fana excelsorum quæ erant in civitatibus Samariæ, quæ fecerant reges Israël ad irritandum Dominum, abstulit Josias: et fecit eis secundum omnia opera quæ fecerat in Bethel.
19从前 以色列 诸王在 撒马利亚 的城邑建筑邱坛的殿,惹动 耶和华 的怒气,现在 约西亚 都废去了,就如他在 伯特利 所行的一般;
20Et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea: reversusque est Jerusalem.
20又将邱坛的祭司都杀在坛上,并在坛上烧人的骨头,就回 耶路撒冷 去了。
21Et præcepit omni populo, dicens: Facite Phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro fœderis hujus.
21王吩咐众民说:「你们当照这约书上所写的,向耶和华—你们的 神守逾越节。」
22Nec enim factum est Phase tale a diebus judicum qui judicaverunt Israël, et omnium dierum regum Israël et regum Juda,
22自从士师治理 以色列 人和 以色列 王、 犹大 王的时候, 直到如今 ,实在没有守过这样的逾越节;
23sicut in octavodecimo anno regis Josiæ factum est Phase istud Domino in Jerusalem.
23只有 约西亚 王十八年在 耶路撒冷 向耶和华守这逾越节。
24Sed et pythones, et ariolos, et figuras idolorum, et immunditias, et abominationes, quæ fuerant in terra Juda et Jerusalem, abstulit Josias: ut statueret verba legis quæ scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini.
24凡 犹大 国和 耶路撒冷 所有交鬼的、行巫术的,与家中的神像和偶像,并一切可憎之物, 约西亚 尽都除掉,成就了祭司 希勒家 在耶和华殿里所得律法书上所写的话。
25Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua juxta omnem legem Moysi: neque post eum surrexit similis illi.
25在 约西亚 以前没有王像他尽心、尽性、尽力地归向耶和华,遵行 摩西 的一切律法;在他以后也没有兴起一个王像他。
26Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor ejus contra Judam propter irritationes quibus provocaverat eum Manasses.
26然而,耶和华向 犹大 所发猛烈的怒气仍不止息,是因 玛拿西 诸事惹动他。
27Dixit itaque Dominus: Etiam Judam auferam a facie mea, sicut abstuli Israël: et projiciam civitatem hanc quam elegi Jerusalem, et domum de qua dixi: Erit nomen meum ibi.
27耶和华说:「我必将 犹大 人从我面前赶出,如同赶出 以色列 人一般;我必弃掉我从前所选择的这城— 耶路撒冷 和我所说立我名的殿。」
28Reliqua autem sermonum Josiæ, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?
28约西亚 其余的事,凡他所行的都写在 犹大 列王记上。
29In diebus ejus ascendit Pharao Nechao rex Ægypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten, et abiit Josias rex in occursum ejus: et occisus est in Mageddo cum vidisset eum.
29约西亚 年间, 埃及 王法老 尼哥 上到 幼发拉底河 攻击 亚述 王; 约西亚 王去抵挡他。 埃及 王遇见 约西亚 在 米吉多 ,就杀了他。
30Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo: et pertulerunt in Jerusalem, et sepelierunt eum in sepulchro suo. Tulitque populus terræ Joachaz filium Josiæ: et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo.
30他的臣仆用车将他的尸首从 米吉多 送到 耶路撒冷 ,葬在他自己的坟墓里。国民膏 约西亚 的儿子 约哈斯 接续他父亲作王。
31Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Amital filia Jeremiæ de Lobna.
31约哈斯 登基的时候年二十三岁,在 耶路撒冷 作王三个月。他母亲名叫 哈慕她 ,是 立拿 人 耶利米 的女儿。
32Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerant patres ejus.
32约哈斯 行耶和华眼中看为恶的事,效法他列祖一切所行的。
33Vinxitque eum Pharao Nechao in Rebla, quæ est in terra Emath, ne regnaret in Jerusalem: et imposuit mulctam terræ centum talentis argenti, et talento auri.
33法老 尼哥 将 约哈斯 锁禁在 哈马 地的 利比拉 ,不许他在 耶路撒冷 作王,又罚 犹大 国银子一百他连得,金子一他连得。
34Regemque constituit Pharao Nechao Eliacim filium Josiæ pro Josia patre ejus: vertitque nomen ejus Joakim. Porro Joachaz tulit, et duxit in Ægyptum, et mortuus est ibi.
34法老 尼哥 立 约西亚 的儿子 以利亚敬 接续他父亲 约西亚 作王,给他改名叫 约雅敬 ,却将 约哈斯 带到 埃及 ,他就死在那里。
35Argentum autem et aurum dedit Joakim Pharaoni, cum indixisset terræ per singulos, ut conferretur juxta præceptum Pharaonis: et unumquemque juxta vires suas exegit, tam argentum quam aurum, de populo terræ, ut daret Pharaoni Nechao.
35约雅敬 将金银给法老,遵着法老的命向国民征取金银,按着各人的力量派定,索要金银,好给法老 尼哥 。
36Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Zebida filia Phadaia de Ruma.
36约雅敬 登基的时候年二十五岁,在 耶路撒冷 作王十一年。他母亲名叫 西布大 ,是 鲁玛 人 毗大雅 的女儿。
37Et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerant patres ejus.
37约雅敬 行耶和华眼中看为恶的事,效法他列祖一切所行的。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.