Iohannis Ii 1
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Senior Electæ dominæ, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem,
1作长老的写信给蒙拣选的太太和她的儿女,就是我诚心所爱的;不但我爱,也是一切知道真理之人所爱的。
2propter veritatem, quæ permanet in nobis, et nobiscum erit in æternum.
2爱你们是为真理的缘故,这真理存在我们里面,也必永远与我们同在。
3Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate.
3恩惠、怜悯、平安从父 神和他儿子耶稣基督在真理和爱心上必常与我们同在!
4Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
4我见你的儿女,有照我们从父所受之命令遵行真理的,就甚欢喜。
5Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
5太太啊,我现在劝你,我们大家要彼此相爱。这并不是我写一条新命令给你,乃是我们从起初所受的命令。
6Et hæc est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis.
6我们若照他的命令行,这就是爱。你们从起初所听见当行的,就是这命令。
7Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem: hic est seductor, et antichristus.
7因为世上有许多迷惑人的出来,他们不认耶稣基督是成了肉身来的;这就是那迷惑人、敌基督的。
8Videte vosmetipsos, ne perdatis quæ operati estis: sed ut mercedem plenam accipiatis.
8你们要小心,不要失去你们所做的工,乃要得着满足的赏赐。
9Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.
9凡越过基督的教训不常守着的,就没有 神;常守这教训的,就有父又有子。
10Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis.
10若有人到你们那里,不是传这教训,不要接他到家里,也不要问他的安;
11Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.
11因为问他安的,就在他的恶行上有分。
12Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit.
12我还有许多事要写给你们,却不愿意用纸墨 写出来 ,但盼望到你们那里,与你们当面谈论,使你们的喜乐满足。
13Salutant te filii sororis tuæ Electæ.
13你那蒙拣选之姊妹的儿女都问你安。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.