Ii Regum
Chapter 17
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Ii Regum 17

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Anno duodecimo Achaz regis Juda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israël novem annis.
1犹大 王 亚哈斯 十二年, 以拉 的儿子 何细亚 在 撒马利亚 登基作 以色列 王九年。
2Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Israël qui ante eum fuerant.
2他行耶和华眼中看为恶的事,只是不像在他以前的 以色列 诸王。
3Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa.
3亚述 王 撒缦以色 上来攻击 何细亚 , 何细亚 就服事他,给他进贡。
4Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Ægypti ne præstaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem.
4何细亚 背叛,差人去见 埃及 王 梭 ,不照往年所行的与 亚述 王进贡。 亚述 王知道了,就把他锁禁,囚在监里。
5Pervagatusque est omnem terram: et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis.
5亚述 王上来攻击 以色列 遍地,上到 撒马利亚 ,围困三年。
6Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israël in Assyrios: posuitque eos in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum.
6何细亚 第九年 亚述 王攻取了 撒马利亚 ,将 以色列 人掳到 亚述 ,把他们安置在 哈腊 与 歌散 的 哈博河 边,并 米底亚 人的城邑。
7Factum est enim, cum peccassent filii Israël Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Ægypti, de manu Pharaonis regis Ægypti, coluerunt deos alienos.
7这是因 以色列 人得罪那领他们出 埃及 地、脱离 埃及 王法老手的耶和华—他们的 神,去敬畏别神,
8Et ambulaverunt juxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israël et regum Israël, quia similiter fecerant.
8随从耶和华在他们面前所赶出外邦人的风俗和 以色列 诸王所立的条规。
9Et offenderunt filii Israël verbis non rectis Dominum Deum suum: et ædificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis, a turre custodum usque ad civitatem munitam.
9以色列 人暗中行不正的事,违背耶和华—他们的 神,在他们所有的城邑,从了望楼直到坚固城,建筑邱坛;
10Feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi, et subter omne lignum nemorosum:
10在各高冈上、各青翠树下立柱像和木偶;
11et adolebant ibi incensum super aras in morem gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum: feceruntque verba pessima irritantes Dominum.
11在邱坛上烧香,效法耶和华在他们面前赶出的外邦人所行的,又行恶事惹动耶和华的怒气;
12Et coluerunt immunditias de quibus præcepit eis Dominus ne facerent verbum hoc.
12且事奉偶像,就是耶和华警戒他们不可行的。
13Et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite præcepta mea et cæremonias, juxta omnem legem quam præcepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum.
13但耶和华借众先知、先见劝戒 以色列 人和 犹大 人说:「当离开你们的恶行,谨守我的诫命律例,遵行我吩咐你们列祖,并借我仆人众先知所传给你们的律法。」
14Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo.
14他们却不听从,竟硬着颈项,效法他们列祖,不信服耶和华—他们的 神,
15Et abjecerunt legitima ejus, et pactum quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes quibus contestatus est eos: secutique sunt vanitates, et vane egerunt: et secuti sunt gentes quæ erant per circuitum eorum, super quibus præceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illæ faciebant.
15厌弃他的律例和他与他们列祖所立的约,并劝戒他们的话,随从虚无 的神 ,自己成为虚妄,效法周围的外邦人,就是耶和华嘱咐他们不可效法的;
16Et dereliquerunt omnia præcepta Domini Dei sui: feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam cæli: servieruntque Baal,
16离弃耶和华—他们 神的一切诫命,为自己铸了两个牛犊的像,立了 亚舍拉 ,敬拜天上的万象,事奉 巴力 ,
17et consecraverunt filios suos et filias suas per ignem: et divinationibus inserviebant, et auguriis: et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino, ut irritarent eum.
17又使他们的儿女经火,用占卜,行法术卖了自己,行耶和华眼中看为恶的事,惹动他的怒气。
18Iratusque est Dominus vehementer Israëli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodo.
18所以耶和华向 以色列 人大大发怒,从自己面前赶出他们,只剩下 犹大 一个支派。
19Sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui: verum ambulavit in erroribus Israël, quos operatus fuerat.
19犹大 人也不遵守耶和华—他们 神的诫命,随从 以色列 人所立的条规。
20Projecitque Dominus omne semen Israël, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripientium, donec projiceret eos a facie sua:
20耶和华就厌弃 以色列 全族,使他们受苦,把他们交在抢夺他们的人手中,以致赶出他们离开自己面前,
21ex eo jam tempore quo scissus est Israël a domo David, et constituerunt sibi regem Jeroboam filium Nabat: separavit enim Jeroboam Israël a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum.
21将 以色列 国从 大卫 家夺回;他们就立 尼八 的儿子 耶罗波安 作王。 耶罗波安 引诱 以色列 人不随从耶和华,陷在大罪里。
22Et ambulaverunt filii Israël in universis peccatis Jeroboam quæ fecerat: et non recesserunt ab eis,
22以色列 人犯 耶罗波安 所犯的一切罪,总不离开,
23usquequo Dominus auferret Israël a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum: translatusque est Israël de terra sua in Assyrios, usque in diem hanc.
23以致耶和华从自己面前赶出他们,正如借他仆人众先知所说的。这样, 以色列 人从本地被掳到 亚述 ,直到今日。
24Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim: et collocavit eos in civitatibus Samariæ pro filiis Israël: qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus.
24亚述 王从 巴比伦 、 古他 、 亚瓦 、 哈马 ,和 西法瓦音 迁移人来,安置在 撒马利亚 的城邑,代替 以色列 人;他们就得了 撒马利亚 ,住在其中。
25Cumque ibi habitare cœpissent, non timebant Dominum: et immisit in eos Dominus leones, qui interficiebant eos.
25他们才住那里的时候,不敬畏耶和华,所以耶和华叫狮子进入他们中间,咬死了些人。
26Nuntiatumque est regi Assyriorum, et dictum: Gentes quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samariæ, ignorant legitima Dei terræ: et immisit in eos Dominus leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terræ.
26有人告诉 亚述 王说:「你所迁移安置在 撒马利亚 各城的那些民,不知道那地之神的规矩,所以那神叫狮子进入他们中间,咬死他们。」
27Præcepit autem rex Assyriorum, dicens: Ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis, et vadat, et habitet cum eis: et doceat eos legitima Dei terræ.
27亚述 王就吩咐说:「叫所掳来的祭司回去一个,使他住在那里,将那地之神的规矩指教那些民。」
28Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos quomodo colerent Dominum.
28于是有一个从 撒马利亚 掳去的祭司回来,住在 伯特利 ,指教他们怎样敬畏耶和华。
29Et unaquæque gens fabricata est deum suum: posueruntque eos in fanis excelsis quæ fecerant Samaritæ, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabat.
29然而,各族之人在所住的城里各为自己制造神像,安置在 撒马利亚 人所造有邱坛的殿中。
30Viri enim Babylonii fecerunt Sochothbenoth: viri autem Cuthæi fecerunt Nergel: et viri de Emath fecerunt Asima.
30巴比伦 人造 疏割·比讷 像; 古他 人造 匿甲 像; 哈马 人造 亚示玛 像;
31Porro Hevæi fecerunt Nebahaz et Tharthac. Hi autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim,
31亚瓦 人造 匿哈 和 他珥他 像; 西法瓦音 人用火焚烧儿女,献给 西法瓦音 的神 亚得米勒 和 亚拿米勒 。
32et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis sublimibus.
32他们惧怕耶和华,也从他们中间立邱坛的祭司,为他们在有邱坛的殿中献祭。
33Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant juxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam.
33他们又惧怕耶和华,又事奉自己的神,从何邦迁移,就随何邦的风俗。
34Usque in præsentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum, neque custodiunt cæremonias ejus, judicia, et legem, et mandatum, quod præceperat Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Israël:
34他们直到如今仍照先前的风俗去行,不 专心 敬畏耶和华,不 全 守自己的规矩、典章,也不遵守耶和华吩咐 雅各 后裔的律法、诫命。( 雅各 ,就是从前耶和华起名叫 以色列 的。)
35et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens: Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos, et non immoletis eis:
35耶和华曾与他们立约,嘱咐他们说:「不可敬畏别神,不可跪拜事奉他,也不可向他献祭。
36sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de terra Ægypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate.
36但那用大能和伸出来的膀臂领你们出 埃及 地的耶和华,你们当敬畏,跪拜,向他献祭。
37Cæremonias quoque, et judicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus: et non timeatis deos alienos.
37他给你们写的律例、典章、律法、诫命,你们应当永远谨守遵行,不可敬畏别神。
38Et pactum quod percussit vobiscum, nolite oblivisci: nec colatis deos alienos,
38我— 耶和华 与你们所立的约你们不可忘记,也不可敬畏别神。
39sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum.
39但要敬畏耶和华—你们的 神,他必救你们脱离一切仇敌的手。」
40Illi vero non audierunt, sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.
40他们却不听从,仍照先前的风俗去行。
41Fuerunt igitur gentes istæ timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes: nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in præsentem diem.
41如此这些民又惧怕耶和华,又事奉他们的偶像。他们子子孙孙也都照样行,效法他们的祖宗,直到今日。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.