Ii Regum
Chapter 16
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Ii Regum 16

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Anno decimoseptimo Phacee filii Romeliæ, regnavit Achaz filius Joatham regis Juda.
1利玛利 的儿子 比加 十七年, 犹大 王 约坦 的儿子 亚哈斯 登基。
2Viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater ejus,
2他登基的时候年二十岁,在 耶路撒冷 作王十六年;不像他祖 大卫 行耶和华—他 神眼中看为正的事,
3sed ambulavit in via regum Israël: insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola gentium, quæ dissipavit Dominus coram filiis Israël.
3却效法 以色列 诸王所行的,又照着耶和华从 以色列 人面前赶出的外邦人所行可憎的事,使他的儿子经火,
4Immolabat quoque victimas, et adolebat incensum in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso.
4并在邱坛上、山冈上、各青翠树下献祭烧香。
5Tunc ascendit Rasin rex Syriæ, et Phacee filius Romeliæ rex Israël, in Jerusalem ad præliandum: cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum.
5亚兰 王 利汛 和 以色列 王 利玛利 的儿子 比加 上来攻打 耶路撒冷 ,围困 亚哈斯 ,却不能胜他。
6In tempore illo restituit Rasin rex Syriæ, Ailam Syriæ, et ejecit Judæos de Aila: et Idumæi venerunt in Ailam, et habitaverunt ibi usque in diem hanc.
6当时 亚兰 王 利汛 收回 以拉他 归与 亚兰 ,将 犹大 人从 以拉他 赶出去。 亚兰 人就来到 以拉他 ,住在那里,直到今日。
7Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum, dicens: Servus tuus, et filius tuus ego sum: ascende, et salvum me fac de manu regis Syriæ, et de manu regis Israël, qui consurrexerunt adversum me.
7亚哈斯 差遣使者去见 亚述 王 提革拉·毗列色 ,说:「我是你的仆人、你的儿子。现在 亚兰 王和 以色列 王攻击我,求你来救我脱离他们的手。」
8Et cum collegisset argentum et aurum quod inveniri potuit in domo Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera.
8亚哈斯 将耶和华殿里和王宫府库里所有的金银都送给 亚述 王为礼物。
9Qui et acquievit voluntati ejus: ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam, et transtulit habitatores ejus Cyrenen: Rasin autem interfecit.
9亚述 王应允了他,就上去攻打 大马士革 ,将城攻取,杀了 利汛 ,把 居民 掳到 吉珥 。
10Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum: cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus, et similitudinem juxta omne opus ejus.
10亚哈斯 王上 大马士革 去迎接 亚述 王 提革拉·毗列色 ,在 大马士革 看见一座坛,就照坛的规模样式作法 画了图样 ,送到祭司 乌利亚 那里。
11Exstruxitque Urias sacerdos altare: juxta omnia quæ præceperat rex Achaz de Damasco, ita fecit sacerdos Urias donec veniret rex Achaz de Damasco.
11祭司 乌利亚 照着 亚哈斯 王从 大马士革 送来的图样,在 亚哈斯 王没有从 大马士革 回来之先,建筑一座坛。
12Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare, et veneratus est illud: ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum,
12王从 大马士革 回来看见坛,就近前来,在坛上献祭;
13et libavit libamina, et fudit sanguinem pacificorum quæ obtulerat super altare.
13烧燔祭、素祭、浇奠祭,将平安祭牲的血洒在坛上,
14Porro altare æreum quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini: posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem.
14又将耶和华面前的铜坛从耶和华殿和 新 坛的中间搬到 新 坛的北边。
15Præcepit quoque rex Achaz Uriæ sacerdoti, dicens: Super altare majus offer holocaustum matutinum, et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificium ejus, et holocaustum universi populi terræ, et sacrificia eorum, et libamina eorum: et omnem sanguinem holocausti, et universum sanguinem victimæ super illud effundes: altare vero æreum erit paratum ad voluntatem meam.
15亚哈斯 王吩咐祭司 乌利亚 说:「早晨的燔祭、晚上的素祭,王的燔祭、素祭,国内众民的燔祭、素祭、奠祭都要烧在大坛上。燔祭牲和 平安 祭牲的血也要洒在这坛上,只是铜坛我要用以求问 耶和华 。」
16Fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia quæ præceperat rex Achaz.
16祭司 乌利亚 就照着 亚哈斯 王所吩咐的行了。
17Tulit autem rex Achaz cælatas bases, et luterem qui erat desuper: et mare deposuit de bobus æreis qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide.
17亚哈斯 王打掉盆座 四面镶着 的心子,把盆从座上挪下来,又将铜海从驮海的铜牛上搬下来,放在铺石地;
18Musach quoque sabbati quod ædificaverat in templo: et ingressum regis exterius convertit in templum Domini propter regem Assyriorum.
18又因 亚述 王的缘故,将耶和华殿为安息日所盖的廊子和王从外入殿的廊子挪移,围绕耶和华的殿。
19Reliqua autem verborum Achaz quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?
19亚哈斯 其余所行的事都写在 犹大 列王记上。
20Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: et regnavit Ezechias filius ejus pro eo.
20亚哈斯 与他列祖同睡,葬在 大卫城 他列祖的坟地里。他儿子 希西家 接续他作王。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.