Ii Regum
Chapter 3
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Ii Regum 3

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Joram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno decimooctavo Josaphat regis Judæ: regnavitque duodecim annis.
1犹大 王 约沙法 十八年, 亚哈 的儿子 约兰 在 撒马利亚 登基作了 以色列 王十二年。
2Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater: tulit enim statuas Baal quas fecerat pater ejus.
2他行耶和华眼中看为恶的事,但不至像他父母所行的,因为除掉他父所造 巴力 的柱像。
3Verumtamen in peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, adhæsit, nec recessit ab eis.
3然而,他贴近 尼八 的儿子 耶罗波安 使 以色列 人陷在罪里的那罪,总不离开。
4Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israël centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis.
4摩押 王 米沙 牧养许多羊, 每年 将十万羊羔的毛和十万公绵羊的毛给 以色列 王进贡。
5Cumque mortuus fuisset Achab, prævaricatus est fœdus quod habebat cum rege Israël.
5亚哈 死后, 摩押 王背叛 以色列 王。
6Egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israël.
6那时 约兰 王出 撒马利亚 ,数点 以色列 众人。
7Misitque ad Josaphat regem Juda, dicens: Rex Moab recessit a me: veni mecum contra eum ad prælium. Qui respondit: Ascendam: qui meus est, tuus est: populus meus, populus tuus, et equi mei, equi tui.
7前行的时候,差人去见 犹大 王 约沙法 ,说:「 摩押 王背叛我,你肯同我去攻打 摩押 吗?」他说:「我肯上去,你我不分彼此,我的民与你的民一样,我的马与你的马一样。」
8Dixitque: Per quam viam ascendemus? At ille respondit: Per desertum Idumææ.
8约兰 说:「我们从哪条路上去呢?」回答说:「从 以东 旷野的路上去。」
9Perrexerunt igitur rex Israël, et rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et jumentis quæ sequebantur eos.
9于是, 以色列 王和 犹大 王,并 以东 王,都一同去绕行七日的路程;军队和所带的牲畜没有水喝。
10Dixitque rex Israël: Heu ! heu ! heu ! congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manus Moab.
10以色列 王说:「哀哉!耶和华招聚我们这三王,乃要交在 摩押 人的手里。」
11Et ait Josaphat: Estne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum? Et respondit unus de servis regis Israël: Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliæ.
11约沙法 说:「这里不是有耶和华的先知吗?我们可以托他求问耶和华。」 以色列 王的一个臣子回答说:「这里有 沙法 的儿子 以利沙 ,就是从前服事 以利亚 的。」
12Et ait Josaphat: Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israël, et Josaphat rex Juda, et rex Edom.
12约沙法 说:「他必有耶和华的话。」于是 以色列 王和 约沙法 ,并 以东 王都下去见他。
13Dixit autem Eliseus ad regem Israël: Quid mihi et tibi est? vade ad prophetas patris tui et matris tuæ. Et ait illi rex Israël: Quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manus Moab?
13以利沙 对 以色列 王说:「我与你何干?去问你父亲的先知和你母亲的先知吧!」 以色列 王对他说:「不要这样说,耶和华招聚我们这三王,乃要交在 摩押 人的手里。」
14Dixitque ad eum Eliseus: Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judæ erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem.
14以利沙 说:「我指着所事奉永生的万军耶和华起誓,我若不看 犹大 王 约沙法 的情面,必不理你,不顾你。
15Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait:
15现在你们给我找一个弹琴的来。」弹琴的时候,耶和华的灵就降在 以利沙 身上。
16Hæc dicit Dominus: Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas.
16他便说:「耶和华如此说:『你们要在这谷中满处挖沟;
17Hæc enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam: et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiæ vestræ, et jumenta vestra.
17因为耶和华如此说:你们虽不见风,不见雨,这谷必满了水,使你们和牲畜有水喝。』
18Parumque est hoc in conspectu Domini: insuper tradet etiam Moab in manus vestras.
18在耶和华眼中这还算为小事,他也必将 摩押 人交在你们手中。
19Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus.
19你们必攻破一切坚城美邑,砍伐各种佳树,塞住一切水泉,用石头糟踏一切美田。」
20Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquæ veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis.
20次日早晨,约在献祭的时候,有水从 以东 而来,遍地就满了水。
21Universi autem Moabitæ audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis.
21摩押 众人听见这三王上来要与他们争战,凡能顶盔贯甲的,无论老少,尽都聚集站在边界上。
22Primoque mane surgentes, et orto jam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitæ e contra aquas rubras quasi sanguinem,
22次日早晨,日光照在水上, 摩押 人起来,看见对面水红如血,
23dixeruntque: Sanguis gladii est: pugnaverunt reges contra se, et cæsi sunt mutuo: nunc perge ad prædam, Moab.
23就说:「这是血啊!必是三王互相击杀,俱都灭亡。 摩押 人哪,我们现在去抢夺财物吧!」
24Perrexeruntque in castra Israël: porro consurgens Israël, percussit Moab: at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab,
24摩押 人到了 以色列 营, 以色列 人就起来攻打他们,以致他们在 以色列 人面前逃跑。 以色列 人往前追杀 摩押 人,直杀入 摩押 的境内,
25et civitates destruxerunt: et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt: et universos fontes aquarum obturaverunt: et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent: et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa.
25拆毁 摩押 的城邑,各人抛石填满一切美田,塞住一切水泉,砍伐各种佳树,只剩下 吉珥·哈列设 的石 墙 ;甩石的兵在四围攻打那城。
26Quod cum vidisset rex Moab, prævaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent ad regem Edom: et non potuerunt.
26摩押 王见阵势甚大,难以对敌,就率领七百拿刀的兵,要冲过阵去到 以东 王那里,却是不能;
27Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum: et facta est indignatio magna in Israël, statimque recesserunt ab eo, et reversi sunt in terram suam.
27便将那应当接续他作王的长子,在城上献为燔祭。 以色列 人遭遇 耶和华的 大怒,于是三王离开 摩押 王,各回本国去了。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.