Iohannem 12
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.
1逾越节前六日,耶稣来到 伯大尼 ,就是他叫 拉撒路 从死里复活之处。
2Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
2有人在那里给耶稣预备筵席; 马大 伺候, 拉撒路 也在那同耶稣坐席的人中。
3Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti.
3马利亚 就拿着一斤极贵的真哪哒香膏,抹耶稣的脚,又用自己头发去擦,屋里就满了膏的香气。
4Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus:
4有一个门徒,就是那将要卖耶稣的 加略 人 犹大 ,
5Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?
5说:「这香膏为什么不卖三十两银子周济穷人呢?」
6Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.
6他说这话,并不是挂念穷人,乃因他是个贼,又带着钱囊,常取其中所存的。
7Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.
7耶稣说:「由她吧!她是为我安葬之日存留的。
8Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis.
8因为常有穷人和你们同在,只是你们不常有我。」
9Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
9有许多 犹太 人知道耶稣在那里,就来了,不但是为耶稣的缘故,也是要看他从死里所复活的 拉撒路 。
10Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent:
10但祭司长商议连 拉撒路 也要杀了;
11quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.
11因有好些 犹太 人为 拉撒路 的缘故,回去信了耶稣。
12In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,
12第二天,有许多上来过节的人听见耶稣将到 耶路撒冷 ,
13acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël.
13就拿着棕树枝出去迎接他,喊着说: 和散那! 奉主名来的 以色列 王是应当称颂的!
14Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est:
14耶稣得了一个驴驹,就骑上,如 经 上所记的说:
15Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.
15锡安 的民哪,不要惧怕! 你的王骑着驴驹来了。
16Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.
16这些事门徒起先不明白,等到耶稣得了荣耀以后才想起这话是指着他写的,并且众人果然向他这样行了。
17Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
17当耶稣呼唤 拉撒路 ,叫他从死复活出坟墓的时候,同耶稣在那里的众人就作见证。
18Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum.
18众人因听见耶稣行了这神迹,就去迎接他。
19Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.
19法利赛人彼此说:「看哪,你们是徒劳无益,世人都随从他去了。」
20Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
20那时,上来过节礼拜的人中,有几个 希腊 人。
21Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre.
21他们来见 加利利、伯赛大 的 腓力 ,求他说:「先生,我们愿意见耶稣。」
22Venit Philippus, et dicit Andreæ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.
22腓力 去告诉 安得烈 , 安得烈 同 腓力 去告诉耶稣。
23Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.
23耶稣说:「人子得荣耀的时候到了。
24Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,
24我实实在在地告诉你们,一粒麦子不落在地里死了,仍旧是一粒,若是死了,就结出许多子粒来。
25ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.
25爱惜自己生命的,就失丧生命;在这世上恨恶自己生命的,就要保守生命到永生。
26Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
26若有人服事我,就当跟从我;我在哪里,服事我的人也要在那里;若有人服事我,我父必尊重他。」
27Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc:
27「我现在心里忧愁,我说什么才好呢?父啊,救我脱离这时候;但我原是为这时候来的。
28Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo.
28父啊,愿你荣耀你的名!」当时就有声音从天上来,说:「我已经荣耀了我的名,还要再荣耀。」
29Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est.
29站在旁边的众人听见,就说:「打雷了。」还有人说:「有天使对他说话。」
30Respondit Jesus, et dixit: Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.
30耶稣说:「这声音不是为我,是为你们来的。
31Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.
31现在这世界受审判,这世界的王要被赶出去。
32Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
32我若从地上被举起来,就要吸引万人来归我。」
33(Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
33耶稣这话原是指着自己将要怎样死说的。
34Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis?
34众人回答说:「我们听见律法上有话说,基督是永存的,你怎么说『人子必须被举起来』呢?这人子是谁呢?」
35Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
35耶稣对他们说:「光在你们中间还有不多的时候,应当趁着有光行走,免得黑暗临到你们;那在黑暗里行走的,不知道往何处去。
36Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
36你们应当趁着有光,信从这光,使你们成为光明之子。」 耶稣说了这话,就离开他们隐藏了。
37Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum;
37他虽然在他们面前行了许多神迹,他们还是不信他。
38ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: [Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?]
38这是要应验先知 以赛亚 的话,说: 主啊,我们所传的有谁信呢? 主的膀臂向谁显露呢?
39Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
39他们所以不能信,因为 以赛亚 又说:
40[Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.]
40主叫他们瞎了眼, 硬了心, 免得他们眼睛看见, 心里明白,回转过来, 我就医治他们。
41Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
41以赛亚 因为看见他的荣耀,就指着他说这话。
42Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.
42虽然如此,官长中却有好些信他的,只因法利赛人的缘故,就不承认,恐怕被赶出会堂。
43Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
43这是因他们爱人的荣耀过于爱 神的荣耀。
44Jesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.
44耶稣大声说:「信我的,不是信我,乃是信那差我来的。
45Et qui videt me, videt eum qui misit me.
45人看见我,就是看见那差我来的。
46Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.
46我到世上来,乃是光,叫凡信我的,不住在黑暗里。
47Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.
47若有人听见我的话不遵守,我不审判他。我来本不是要审判世界,乃是要拯救世界。
48Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.
48弃绝我、不领受我话的人,有审判他的—就是我所讲的道在末日要审判他。
49Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
49因为我没有凭着自己讲,惟有差我来的父已经给我命令,叫我说什么,讲什么。
50Et scio quia mandatum ejus vita æterna est: quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.
50我也知道他的命令就是永生。故此,我所讲的话正是照着父对我所说的。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.