Genesis
Chapter 42
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Genesis 42

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis: Quare negligitis?
1雅各 见 埃及 有粮,就对儿子们说:「你们为什么彼此观望呢?
2audivi quod triticum venundetur in Ægypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia.
2我听见 埃及 有粮,你们可以下去,从那里为我们籴些来,使我们可以存活,不至于死。」
3Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Ægypto,
3于是, 约瑟 的十个哥哥都下 埃及 籴粮去了。
4Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali:
4但 约瑟 的兄弟 便雅悯 , 雅各 没有打发他和哥哥们同去,因为 雅各 说:「恐怕他遭害。」
5ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.
5来籴粮的人中有 以色列 的儿子们,因为 迦南 地也有饥荒。
6Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,
6当时治理 埃及 地的是 约瑟 ;粜粮给那地众民的就是他。 约瑟 的哥哥们来了,脸伏于地,向他下拜。
7et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.
7约瑟 看见他哥哥们,就认得他们,却装作生人,向他们说些严厉话,问他们说:「你们从哪里来?」他们说:「我们从 迦南 地来籴粮。」
8Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.
8约瑟 认得他哥哥们,他们却不认得他。
9Recordatusque somniorum, quæ aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terræ venistis.
9约瑟 想起从前所做的那两个梦,就对他们说:「你们是奸细,来窥探这地的虚实。」
10Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.
10他们对他说:「我主啊,不是的。仆人们是籴粮来的。
11Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.
11我们都是一个人的儿子,是诚实人;仆人们并不是奸细。」
12Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terræ hujus considerare venistis.
12约瑟 说:「不然,你们必是窥探这地的虚实来的。」
13At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super.
13他们说:「仆人们本是弟兄十二人,是 迦南 地一个人的儿子,顶小的现今在我们的父亲那里,有一个没有了。」
14Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis.
14约瑟 说:「我才说你们是奸细,这话实在不错。
15Jam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.
15我指着法老的性命起誓,若是你们的小兄弟不到这里来,你们就不得出这地方,从此就可以把你们证验出来了。
16Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.
16须要打发你们中间一个人去,把你们的兄弟带来。至于你们,都要囚在这里,好证验你们的话真不真,若不真,我指着法老的性命起誓,你们一定是奸细。」
17Tradidit ergo illos custodiæ tribus diebus.
17于是 约瑟 把他们都下在监里三天。
18Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quæ dixi, et vivetis: Deum enim timeo.
18到第三天, 约瑟 对他们说:「我是敬畏 神的;你们照我的话行就可以存活。
19Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in domos vestras,
19你们如果是诚实人,可以留你们中间的一个人囚在监里,但你们可以带着粮食回去,救你们家里的饥荒。
20et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,
20把你们的小兄弟带到我这里来,如此,你们的话便有证据,你们也不至于死。」他们就照样而行。
21et locuti sunt ad invicem: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio.
21他们彼此说:「我们在兄弟身上实在有罪。他哀求我们的时候,我们见他心里的愁苦,却不肯听,所以这场苦难临到我们身上。」
22E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur.
22吕便 说:「我岂不是对你们说过,不可伤害那孩子吗?只是你们不肯听,所以流他血的罪向我们追讨。」
23Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos.
23他们不知道 约瑟 听得出来,因为在他们中间用通事传话。
24Avertitque se parumper, et flevit: et reversus locutus est ad eos.
24约瑟 转身退去,哭了一场,又回来对他们说话,就从他们中间挑出 西缅 来,在他们眼前把他捆绑。
25Tollensque Simeon, et ligans illis præsentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam: qui fecerunt ita.
25约瑟 吩咐人把粮食装满他们的器具,把各人的银子归还在各人的口袋里,又给他们路上用的食物,人就照他的话办了。
26At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt.
26他们就把粮食驮在驴上,离开那里去了。
27Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi,
27到了住宿的地方,他们中间有一个人打开口袋,要拿料喂驴,才看见自己的银子仍在口袋里,
28dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus?
28就对弟兄们说:「我的银子归还了,看哪,仍在我口袋里!」他们就提心吊胆,战战兢兢地彼此说:「这是 神向我们做什么呢?」
29Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi, dicentes:
29他们来到 迦南 地、他们的父亲 雅各 那里,将所遭遇的事都告诉他,说:
30Locutus est nobis dominus terræ dure, et putavit nos exploratores esse provinciæ.
30「那地的主对我们说严厉的话,把我们当作窥探那地的奸细。
31Cui respondimus: Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias.
31我们对他说:『我们是诚实人,并不是奸细。
32Duodecim fratres uno patre geniti sumus: unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.
32我们本是弟兄十二人,都是一个父亲的儿子,有一个没有了,顶小的如今同我们的父亲在 迦南 地。』
33Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite,
33那地的主对我们说:『若要我知道你们是诚实人,可以留下你们中间的一个人在我这里,你们可以带着 粮食 回去,救你们家里的饥荒。
34fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores: et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis: ac deinceps quæ vultis, emendi habeatis licentiam.
34把你们的小兄弟带到我这里来,我便知道你们不是奸细,乃是诚实人。这样,我就把你们的弟兄交给你们,你们也可以在这地做买卖。』」
35His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,
35后来他们倒口袋,不料,各人的银包都在口袋里;他们和父亲看见银包就都害怕。
36dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me hæc omnia mala reciderunt.
36他们的父亲 雅各 对他们说:「你们使我丧失我的儿子: 约瑟 没有了, 西缅 也没有了,你们又要将 便雅悯 带去;这些事都归到我身上了。」
37Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam.
37吕便 对他父亲说:「我若不带他回来交给你,你可以杀我的两个儿子。只管把他交在我手里,我必带他回来交给你。」
38At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.
38雅各 说:「我的儿子不可与你们一同下去;他哥哥死了,只剩下他,他若在你们所行的路上遭害,那便是你们使我白发苍苍、悲悲惨惨地下阴间去了。」

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.