Genesis 39
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat.
1约瑟 被带下 埃及 去。有一个 埃及 人,是法老的内臣—护卫长 波提乏 ,从那些带下他来的 以实玛利 人手下买了他去。
2Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui,
2约瑟 住在他主人 埃及 人的家中,耶和华与他同在,他就百事顺利。
3qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.
3他主人见耶和华与他同在,又见耶和华使他手里所办的尽都顺利,
4Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant:
4约瑟 就在主人眼前蒙恩,伺候他主人,并且主人派他管理家务,把一切所有的都交在他手里。
5benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam:
5自从主人派 约瑟 管理家务和他一切所有的,耶和华就因 约瑟 的缘故赐福与那 埃及 人的家;凡家里和田间一切所有的都蒙耶和华赐福。
6nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.
6波提乏 将一切所有的都交在 约瑟 的手中,除了自己所吃的饭,别的事一概不知。 约瑟 原来秀雅俊美。
7Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum.
7这事以后, 约瑟 主人的妻以目送情给 约瑟 ,说:「你与我同寝吧!」
8Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua:
8约瑟 不从,对他主人的妻说:「看哪,一切家务,我主人都不知道;他把所有的都交在我手里。
9nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum?
9在这家里没有比我大的;并且他没有留下一样不交给我,只留下了你,因为你是他的妻子。我怎能作这大恶,得罪 神呢?」
10Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum.
10后来她天天和 约瑟 说, 约瑟 却不听从她,不与她同寝,也不和她在一处。
11Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret:
11有一天, 约瑟 进屋里去办事,家中人没有一个在那屋里,
12et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.
12妇人就拉住他的衣裳,说:「你与我同寝吧!」 约瑟 把衣裳丢在妇人手里,跑到外边去了。
13Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,
13妇人看见 约瑟 把衣裳丢在她手里跑出去了,
14vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos: En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem,
14就叫了家里的人来,对他们说:「你们看!他带了一个 希伯来 人进入我们家里,要戏弄我们。他到我这里来,要与我同寝,我就大声喊叫。
15et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
15他听见我放声喊起来,就把衣裳丢在我这里,跑到外边去了。」
16In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,
16妇人把 约瑟 的衣裳放在自己那里,等着他主人回家,
17et ait: Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi:
17就对他如此如此说:「你所带到我们这里的那 希伯来 仆人进来要戏弄我,
18cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
18我放声喊起来,他就把衣裳丢在我这里,跑出去了。」
19His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde:
19约瑟 的主人听见他妻子对他所说的话,说「你的仆人如此如此待我」,他就生气,
20tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.
20把 约瑟 下在监里,就是王的囚犯被囚的地方。于是 约瑟 在那里坐监。
21Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
21但耶和华与 约瑟 同在,向他施恩,使他在司狱的眼前蒙恩。
22Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat.
22司狱就把监里所有的囚犯都交在 约瑟 的手下;他们在那里所办的事都是经他的手。
23Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.
23凡在 约瑟 手下的事,司狱一概不察,因为耶和华与 约瑟 同在;耶和华使他所做的尽都顺利。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.