Genesis 14
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium
1当 暗拉非 作 示拿 王, 亚略 作 以拉撒 王, 基大老玛 作 以拦 王, 提达 作 戈印 王的时候,
2inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.
2他们都攻打 所多玛 王 比拉 、 蛾摩拉 王 比沙 、 押玛 王 示纳 、 洗扁 王 善以别 ,和 比拉 王; 比拉 就是 琐珥 。
3Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.
3这五王都在 西订谷 会合; 西订谷 就是 盐海 。
4Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.
4他们已经事奉 基大老玛 十二年,到十三年就背叛了。
5Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,
5十四年, 基大老玛 和同盟的王都来在 亚特律·加宁 ,杀败了 利乏音 人,在 哈麦 杀败了 苏西 人,在 沙微·基列亭 杀败了 以米 人,
6et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.
6在 何利 人的 西珥山 杀败了 何利 人,一直杀到靠近旷野的 伊勒·巴兰 。
7Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.
7他们回到 安·密巴 ,就是 加低斯 ,杀败了 亚玛力 全地的人,以及住在 哈洗逊·他玛 的 亚摩利 人。
8Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri:
8于是 所多玛 王、 蛾摩拉 王、 押玛 王、 洗扁 王,和 比拉 王( 比拉 就是 琐珥 )都出来,在 西订谷 摆阵,与他们交战,
9scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque.
9就是与 以拦 王 基大老玛 、 戈印 王 提达 、 示拿 王 暗拉非 、 以拉撒 王 亚略 交战;乃是四王与五王交战。
10Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem.
10西订谷 有许多石漆坑。 所多玛 王和 蛾摩拉 王逃跑,有掉在坑里的,其余的人都往山上逃跑。
11Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt:
11四王就把 所多玛 和 蛾摩拉 所有的财物,并一切的粮食都掳掠去了;
12necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.
12又把 亚伯兰 的侄儿 罗得 和 罗得 的财物掳掠去了。当时 罗得 正住在 所多玛 。
13Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant fœdus cum Abram.
13有一个逃出来的人告诉 希伯来 人 亚伯兰 ; 亚伯兰 正住在 亚摩利 人 幔利 的橡树那里。 幔利 和 以实各 并 亚乃 都是弟兄,曾与 亚伯兰 联盟。
14Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo: et persecutus est usque Dan.
14亚伯兰 听见他侄儿被掳去,就率领他家里生养的精练壮丁三百一十八人,直追到 但 ,
15Et divisis sociis, irruit super eos nocte: percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.
15便在夜间,自己同仆人分队杀败敌人,又追到 大马士革 左边的 何把 ,
16Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.
16将被掳掠的一切财物夺回来,连他侄儿 罗得 和他的财物,以及妇女、人民也都夺回来。
17Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.
17亚伯兰 杀败 基大老玛 和与他同盟的王回来的时候, 所多玛 王出来,在 沙微谷 迎接他; 沙微谷 就是 王谷 。
18At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,
18又有 撒冷 王 麦基洗德 带着饼和酒出来迎接;他是至高 神的祭司。
19benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram:
19他为 亚伯兰 祝福,说:「愿天地的主、至高的 神赐福与 亚伯兰 !
20et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.
20至高的 神把敌人交在你手里,是应当称颂的!」 亚伯兰 就把所得的拿出十分之一来,给 麦基洗德 。
21Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi.
21所多玛 王对 亚伯兰 说:「你把人口给我,财物你自己拿去吧!」
22Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,
22亚伯兰 对 所多玛 王说:「我已经向天地的主—至高的 神耶和华起誓:
23quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram:
23凡是你的东西,就是一根线、一根鞋带,我都不拿,免得你说:『我使 亚伯兰 富足!』
24exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre: isti accipient partes suas.
24只有仆人所吃的,并与我同行的 亚乃 、 以实各 、 幔利 所应得的分,可以任凭他们拿去。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.