Genesis 9
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
1神赐福给 挪亚 和他的儿子,对他们说:「你们要生养众多,遍满了地。
2Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram: omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.
2凡地上的走兽和空中的飞鸟都必惊恐,惧怕你们,连地上一切的昆虫并海里一切的鱼都交付你们的手。
3Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
3凡活着的动物都可以作你们的食物。这一切我都赐给你们,如同菜蔬一样。
4Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
4惟独肉带着血,那就是它的生命,你们不可吃。
5Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
5流你们血、害你们命的,无论是兽是人,我必讨他的罪,就是向各人的弟兄也是如此。
6Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.
6凡流人血的,他的血也必被人所流,因为 神造人是照自己的形象造的。
7Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
7你们要生养众多,在地上昌盛繁茂。」
8Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo:
8神晓谕 挪亚 和他的儿子说:
9Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos:
9「我与你们和你们的后裔立约,
10et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.
10并与你们这里的一切活物—就是飞鸟、牲畜、走兽,凡从方舟里出来的活物—立约。
11Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.
11我与你们立约,凡有血肉的,不再被洪水灭绝,也不再有洪水毁坏地了。」
12Dixitque Deus: Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas:
12神说:「我与你们并你们这里的各样活物所立的永约是有记号的。
13arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram.
13我把虹放在云彩中,这就可作我与地立约的记号了。
14Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus:
14我使云彩盖地的时候,必有虹现在云彩中,
15et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat: et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.
15我便记念我与你们和各样有血肉的活物所立的约,水就再不泛滥、毁坏一切有血肉的物了。
16Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.
16虹必现在云彩中,我看见,就要记念我与地上各样有血肉的活物所立的永约。」
17Dixitque Deus ad Noë: Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
17神对 挪亚 说:「这就是我与地上一切有血肉之物立约的记号了。」
18Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan.
18出方舟 挪亚 的儿子就是 闪 、 含 、 雅弗 。 含 是 迦南 的父亲。
19Tres isti filii sunt Noë: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.
19这是 挪亚 的三个儿子,他们的后裔分散在全地。
20Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.
20挪亚 作起农夫来,栽了一个葡萄园。
21Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.
21他喝了园中的酒便醉了,在帐棚里赤着身子。
22Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
22迦南 的父亲 含 看见他父亲赤身,就到外边告诉他两个弟兄。
23At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.
23于是 闪 和 雅弗 拿件衣服搭在肩上,倒退着进去,给他父亲盖上;他们背着脸就看不见父亲的赤身。
24Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,
24挪亚 醒了酒,知道小儿子向他所做的事,
25ait: [Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.]
25就说: 迦南 当受咒诅, 必给他弟兄作奴仆的奴仆;
26Dixitque: [Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.
26又说: 耶和华— 闪 的 神是应当称颂的! 愿 迦南 作 闪 的奴仆。
27Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.]
27愿 神使 雅弗 扩张, 使他住在 闪 的帐棚里; 又愿 迦南 作他的奴仆。
28Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.
28洪水以后, 挪亚 又活了三百五十年。
29Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est.
29挪亚 共活了九百五十岁就死了。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.