Genesis
Chapter 8
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Genesis 8

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.
1神记念 挪亚 和 挪亚 方舟里的一切走兽牲畜。 神叫风吹地,水势渐落。
2Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli: et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.
2渊源和天上的窗户都闭塞了,天上的大雨也止住了。
3Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes: et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.
3水从地上渐退。过了一百五十天,水就渐消。
4Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.
4七月十七日,方舟停在 亚拉腊山 上。
5At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.
5水又渐消,到十月初一日,山顶都现出来了。
6Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,
6过了四十天, 挪亚 开了方舟的窗户,
7qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.
7放出一只乌鸦去;那乌鸦飞来飞去,直到地上的水都干了。
8Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.
8他又放出一只鸽子去,要看看水从地上退了没有。
9Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.
9但遍地上都是水,鸽子找不着落脚之地,就回到方舟 挪亚 那里, 挪亚 伸手把鸽子接进方舟来。
10Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
10他又等了七天,再把鸽子从方舟放出去。
11At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo: intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.
11到了晚上,鸽子回到他那里,嘴里叼着一个新拧下来的橄榄叶子, 挪亚 就知道地上的水退了。
12Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.
12他又等了七天,放出鸽子去,鸽子就不再回来了。
13Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram: et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.
13到 挪亚 六百零一岁,正月初一日,地上的水都干了。 挪亚 撤去方舟的盖观看,便见地面上干了。
14Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
14到了二月二十七日,地就都干了。
15Locutus est autem Deus ad Noë, dicens:
15神对 挪亚 说:
16Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
16「你和你的妻子、儿子、儿妇都可以出方舟。
17Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam.
17在你那里凡有血肉的活物,就是飞鸟、牲畜,和一切爬在地上的昆虫,都要带出来,叫它在地上多多滋生,大大兴旺。」
18Egressus est ergo Noë, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.
18于是 挪亚 和他的妻子、儿子、儿妇都出来了。
19Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.
19一切走兽、昆虫、飞鸟,和地上所有的动物,各从其类,也都出了方舟。
20Ædificavit autem Noë altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.
20挪亚 为耶和华筑了一座坛,拿各类洁净的牲畜、飞鸟献在坛上为燔祭。
21Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.
21耶和华闻那馨香之气,就心里说:「我不再因人的缘故咒诅地(人从小时心里怀着恶念),也不再按着我才行的灭各种的活物了。
22Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.
22地还存留的时候,稼穑、寒暑、冬夏、昼夜就永不停息了。」

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.