Genesis 29
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.
1雅各 起行,到了东方人之地,
2Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur.
2看见田间有一口井,有三群羊卧在井旁;因为人饮羊群都是用那井里的水。井口上的石头是大的。
3Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.
3常有羊群在那里聚集,牧人把石头转离井口饮羊,随后又把石头放在井口的原处。
4Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran.
4雅各 对牧人说:「弟兄们,你们是哪里来的?」他们说:「我们是 哈兰 来的。」
5Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus.
5他问他们说:「 拿鹤 的孙子 拉班 ,你们认识吗?」他们说:「我们认识。」
6Sanusne est? inquit. Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.
6雅各 说:「他平安吗?」他们说:「平安。看哪,他女儿 拉结 领着羊来了。」
7Dixitque Jacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.
7雅各 说:「日头还高,不是羊群聚集的时候,你们不如饮羊,再去放一放。」
8Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.
8他们说:「我们不能,必等羊群聚齐,人把石头转离井口才可饮羊。」
9Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat.
9雅各 正和他们说话的时候, 拉结 领着她父亲的羊来了,因为那些羊是她牧放的。
10Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.
10雅各 看见母舅 拉班 的女儿 拉结 和母舅 拉班 的羊群,就上前把石头转离井口,饮他母舅 拉班 的羊群。
11Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit,
11雅各 与 拉结 亲嘴,就放声而哭。
12et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ: at illa festinans nuntiavit patri suo.
12雅各 告诉 拉结 ,自己是她父亲的外甥,是 利百加 的儿子, 拉结 就跑去告诉她父亲。
13Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,
13拉班 听见外甥 雅各 的信息,就跑去迎接,抱着他,与他亲嘴,领他到自己的家。 雅各 将一切的情由告诉 拉班 。
14respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,
14拉班 对他说:「你实在是我的骨肉。」 雅各 就和他同住了一个月。
15dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias.
15拉班 对 雅各 说:「你虽是我的骨肉,岂可白白地服事我?请告诉我,你要什么为工价?」
16Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.
16拉班 有两个女儿,大的名叫 利亚 ,小的名叫 拉结 。
17Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu.
17利亚 的眼睛没有神气, 拉结 却生得美貌俊秀。
18Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.
18雅各 爱 拉结 ,就说:「我愿为你小女儿 拉结 服事你七年。」
19Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me.
19拉班 说:「我把她给你,胜似给别人,你与我同住吧!」
20Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.
20雅各 就为 拉结 服事了七年;他因为深爱 拉结 ,就看这七年如同几天。
21Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.
21雅各 对 拉班 说:「日期已经满了,求你把我的妻子给我,我好与她同房。」
22Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.
22拉班 就摆设筵席,请齐了那地方的众人。
23Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,
23到晚上, 拉班 将女儿 利亚 送来给 雅各 , 雅各 就与她同房。
24dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam:
24拉班 又将婢女 悉帕 给女儿 利亚 作使女。
25et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi?
25到了早晨, 雅各 一看是 利亚 ,就对 拉班 说:「你向我做的是什么事呢?我服事你,不是为 拉结 吗?你为什么欺哄我呢?」
26Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.
26拉班 说:「大女儿还没有给人,先把小女儿给人,在我们这地方没有这规矩。
27Imple hebdomadam dierum hujus copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.
27你为这个满了七日,我就把那个也给你,你再为她服事我七年。」
28Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem:
28雅各 就如此行。满了 利亚 的七日, 拉班 便将女儿 拉结 给 雅各 为妻。
29cui pater servam Balam tradiderat.
29拉班 又将婢女 辟拉 给女儿 拉结 作使女。
30Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.
30雅各 也与 拉结 同房,并且爱 拉结 胜似爱 利亚 ,于是又服事了 拉班 七年。
31Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.
31耶和华见 利亚 失宠,就使她生育, 拉结 却不生育。
32Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus.
32利亚 怀孕生子,就给他起名叫 吕便 ,因而说:「耶和华看见我的苦情,如今我的丈夫必爱我。」
33Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen ejus Simeon.
33她又怀孕生子,就说:「耶和华因为听见我失宠,所以又赐给我这个儿子」,于是给他起名叫 西缅 。
34Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi.
34她又怀孕生子,起名叫 利未 ,说:「我给丈夫生了三个儿子,他必与我联合。」
35Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere.
35她又怀孕生子,说:「这回我要赞美耶和华」,因此给他起名叫 犹大 。这才停了生育。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.