Genesis 31
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus:
1雅各 听见 拉班 的儿子们有话说:「 雅各 把我们父亲所有的都夺了去,并借着我们父亲的,得了这一切的荣耀。」
2animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,
2雅各 见 拉班 的气色向他不如从前了。
3maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.
3耶和华对 雅各 说:「你要回你祖、你父之地,到你亲族那里去,我必与你同在。」
4Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
4雅各 就打发人,叫 拉结 和 利亚 到田野羊群那里来,
5dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum.
5对她们说:「我看你们父亲的气色向我不如从前了;但我父亲的 神向来与我同在。
6Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
6你们也知道,我尽了我的力量服事你们的父亲。
7Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.
7你们的父亲欺哄我,十次改了我的工价;然而 神不容他害我。
8Si quando dixit: Variæ erunt mercedes tuæ: pariebant omnes oves varios fœtus; quando vero e contrario, ait: Alba quæque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt.
8他若说:『有点的归你作工价』,羊群所生的都有点;他若说:『有纹的归你作工价』,羊群所生的都有纹。
9Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.
9这样, 神把你们父亲的牲畜夺来赐给我了。
10Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.
10羊配合的时候,我梦中举目一看,见跳母羊的公羊都是有纹的、有点的、有花斑的。
11Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum.
11神的使者在那梦中呼叫我说:『 雅各 。』我说:『我在这里。』
12Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban.
12他说:『你举目观看,跳母羊的公羊都是有纹的、有点的、有花斑的;凡 拉班 向你所做的,我都看见了。
13Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ.
13我是 伯特利 的 神;你在那里 用油 浇过柱子,向我许过愿。现今你起来,离开这地,回你本地去吧!』」
14Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri?
14拉结 和 利亚 回答 雅各 说:「在我们父亲的家里还有我们可得的分吗?还有我们的产业吗?
15nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum?
15我们不是被他当作外人吗?因为他卖了我们,吞了我们的价值。
16Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac.
16神从我们父亲所夺出来的一切财物,那就是我们和我们孩子们的。现今凡 神所吩咐你的,你只管去行吧!」
17Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit.
17雅各 起来,使他的儿子和妻子都骑上骆驼,
18Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
18又带着他在 巴旦·亚兰 所得的一切牲畜和财物,往 迦南 地、他父亲 以撒 那里去了。
19Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.
19当时 拉班 剪羊毛去了, 拉结 偷了他父亲家中的神像。
20Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.
20雅各 背着 亚兰 人 拉班 偷走了,并不告诉他,
21Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,
21就带着所有的逃跑。他起身过大河,面向 基列山 行去。
22nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob.
22到第三日,有人告诉 拉班 , 雅各 逃跑了。
23Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in monte Galaad.
23拉班 带领他的众弟兄去追赶,追了七日,在 基列山 就追上了。
24Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.
24夜间, 神到 亚兰 人 拉班 那里,在梦中对他说:「你要小心,不可与 雅各 说好说歹。」
25Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.
25拉班 追上 雅各 。 雅各 在山上支搭帐棚; 拉班 和他的众弟兄也在 基列山 上支搭帐棚。
26Et dixit ad Jacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio?
26拉班 对 雅各 说:「你做的是什么事呢?你背着我偷走了,又把我的女儿们带了去,如同用刀剑掳去的一般。
27cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis?
27你为什么暗暗地逃跑,偷着走,并不告诉我,叫我可以欢乐、唱歌、击鼓、弹琴地送你回去?
28Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem
28又不容我与外孙和女儿亲嘴?你所行的真是愚昧!
29valet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius.
29我手中原有能力害你,只是你父亲的 神昨夜对我说:『你要小心,不可与 雅各 说好说歹。』
30Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos?
30现在你虽然想你父家,不得不去,为什么又偷了我的神像呢?」
31Respondit Jacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.
31雅各 回答 拉班 说:「恐怕你把你的女儿从我夺去,所以我逃跑。
32Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.
32至于你的神像,你在谁那里搜出来,就不容谁存活。当着我们的众弟兄,你认一认,在我这里有什么东西是你的,就拿去。」原来 雅各 不知道 拉结 偷了那些神像。
33Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,
33拉班 进了 雅各 、 利亚 ,并两个使女的帐棚,都没有搜出来,就从 利亚 的帐棚出来,进了 拉结 的帐棚。
34illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,
34拉结 已经把神像藏在骆驼的驮篓里,便坐在上头。 拉班 摸遍了那帐棚,并没有摸着。
35ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: sic delusa sollicitudo quærentis est.
35拉结 对她父亲说:「现在我身上不便,不能在你面前起来,求我主不要生气。」这样, 拉班 搜寻神像,竟没有搜出来。
36Tumensque Jacob, cum jurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,
36雅各 就发怒斥责 拉班 说:「我有什么过犯,有什么罪恶,你竟这样火速地追我?
37et scrutatus es omnem supellectilem meam? quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te.
37你摸遍了我一切的家具,你搜出什么来呢?可以放在你我弟兄面前,叫他们在你我中间辨别辨别。
38Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi:
38我在你家这二十年,你的母绵羊、母山羊没有掉过胎。你群中的公羊,我没有吃过;
39nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas:
39被野兽撕裂的,我没有带来给你,是我自己赔上。无论是白日,是黑夜,被偷去的,你都向我索要。
40die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
40我白日受尽干热,黑夜受尽寒霜,不得合眼睡着,我常是这样。
41Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
41我这二十年在你家里,为你的两个女儿服事你十四年,为你的羊群服事你六年,你又十次改了我的工价。
42Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.
42若不是我父亲 以撒 所敬畏的 神,就是 亚伯拉罕 的 神与我同在,你如今必定打发我空手而去。 神看见我的苦情和我的劳碌,就在昨夜责备你。」
43Respondit ei Laban: Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis?
43拉班 回答 雅各 说:「这女儿是我的女儿,这些孩子是我的孩子,这些羊群也是我的羊群;凡在你眼前的都是我的。我的女儿并她们所生的孩子,我今日能向他们做什么呢?
44Veni ergo, et ineamus fœdus, ut sit in testimonium inter me et te.
44来吧!你我二人可以立约,作你我中间的证据。」
45Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum:
45雅各 就拿一块石头立作柱子,
46dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum:
46又对众弟兄说:「你们堆聚石头。」他们就拿石头来堆成一堆,大家便在旁边吃喝。
47quem vocavit Laban Tumulum testis: et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ.
47拉班 称那石堆为 伊迦尔·撒哈杜他 , 雅各 却称那石堆为 迦累得 。
48Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis.
48拉班 说:「今日这石堆作你我中间的证据。」因此这地方名叫 迦累得 ,
49Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,
49又叫 米斯巴 ,意思说:「我们彼此离别以后,愿耶和华在你我中间鉴察。
50si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit.
50你若苦待我的女儿,又在我的女儿以外另娶妻,虽没有人知道,却有 神在你我中间作见证。」
51Dixitque rursus ad Jacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,
51拉班 又说:「你看我在你我中间所立的这石堆和柱子。
52testis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans.
52这石堆作证据,这柱子也作证据。我必不过这石堆去害你;你也不可过这石堆和柱子来害我。
53Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac:
53但愿 亚伯拉罕 的 神和 拿鹤 的 神,就是他们父亲的 神,在你我中间判断。」 雅各 就指着他父亲 以撒 所敬畏的 神 起誓,
54immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi:
54又在山上献祭,请众弟兄来吃饭。他们吃了饭,便在山上住宿。
55Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum.
55拉班 清早起来,与他外孙和女儿亲嘴,给他们祝福,回往自己的地方去了。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.