Genesis 27
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum.
1以撒 年老,眼睛昏花,不能看见,就叫了他大儿子 以扫 来,说:「我儿。」 以扫 说:「我在这里。」
2Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ.
2他说:「我如今老了,不知道哪一天死。
3Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis,
3现在拿你的器械,就是箭囊和弓,往田野去为我打猎,
4fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
4照我所爱的做成美味,拿来给我吃,使我在未死之先给你祝福。」
5Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,
5以撒 对他儿子 以扫 说话, 利百加 也听见了。 以扫 往田野去打猎,要得野味带来。
6dixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei:
6利百加 就对她儿子 雅各 说:「我听见你父亲对你哥哥 以扫 说:
7Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.
7『你去把野兽带来,做成美味给我吃,我好在未死之先,在耶和华面前给你祝福。』
8Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis:
8现在,我儿,你要照着我所吩咐你的,听从我的话。
9et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur:
9你到羊群里去,给我拿两只肥山羊羔来,我便照你父亲所爱的给他做成美味。
10quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.
10你拿到你父亲那里给他吃,使他在未死之先给你祝福。」
11Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis:
11雅各 对他母亲 利百加 说:「我哥哥 以扫 浑身是有毛的,我身上是光滑的;
12si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.
12倘若我父亲摸着我,必以我为欺哄人的,我就招咒诅,不得祝福。」
13Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.
13他母亲对他说:「我儿,你招的咒诅归到我身上;你只管听我的话,去把羊羔给我拿来。」
14Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.
14他便去拿来,交给他母亲;他母亲就照他父亲所爱的做成美味。
15Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum:
15利百加 又把家里所存大儿子 以扫 上好的衣服给她小儿子 雅各 穿上,
16pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit:
16又用山羊羔皮包在 雅各 的手上和颈项的光滑处,
17deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.
17就把所做的美味和饼交在她儿子 雅各 的手里。
18Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu, fili mi?
18雅各 到他父亲那里说:「我父亲!」他说:「我在这里。我儿,你是谁?」
19Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut præcepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.
19雅各 对他父亲说:「我是你的长子 以扫 ;我已照你所吩咐我的行了。请起来坐着,吃我的野味,好给我祝福。」
20Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.
20以撒 对他儿子说:「我儿,你如何找得这么快呢?」他说:「因为耶和华—你的 神使我遇见好机会得着的。」
21Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.
21以撒 对 雅各 说:「我儿,你近前来,我摸摸你,知道你真是我的儿子 以扫 不是。」
22Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau.
22雅各 就挨近他父亲 以撒 。 以撒 摸着他,说:「声音是 雅各 的声音,手却是 以扫 的手。」
23Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi,
23以撒 就辨不出他来;因为他手上有毛,像他哥哥 以扫 的手一样,就给他祝福;
24ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum.
24又说:「你真是我儿子 以扫 吗?」他说:「我是。」
25At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,
25以撒 说:「你递给我,我好吃我儿子的野味,给你祝福。」 雅各 就递给他,他便吃了,又拿酒给他,他也喝了。
26dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.
26他父亲 以撒 对他说:「我儿,你上前来与我亲嘴。」
27Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: [Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
27他就上前与父亲亲嘴。他父亲一闻他衣服上的香气,就给他祝福,说: 我儿的香气 如同耶和华赐福之田地的香气一样。
28Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini.
28愿 神赐你天上的甘露, 地上的肥土, 并许多五谷新酒。
29Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.]
29愿多民事奉你, 多国跪拜你。 愿你作你弟兄的主; 你母亲的儿子向你跪拜。 凡咒诅你的,愿他受咒诅; 为你祝福的,愿他蒙福。
30Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau,
30以撒 为 雅各 祝福已毕, 雅各 从他父亲那里才出来,他哥哥 以扫 正打猎回来,
31coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua.
31也做了美味,拿来给他父亲,说:「请父亲起来,吃你儿子的野味,好给我祝福。」
32Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau.
32他父亲 以撒 对他说:「你是谁?」他说:「我是你的长子 以扫 。」
33Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus?
33以撒 就大大地战兢,说:「你未来之先,是谁得了野味拿来给我呢?我已经吃了,为他祝福;他将来也必蒙福。」
34Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi.
34以扫 听了他父亲的话,就放声痛哭,说:「我父啊,求你也为我祝福!」
35Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.
35以撒 说:「你兄弟已经用诡计来将你的福分夺去了。」
36At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem?
36以扫 说:「他名 雅各 ,岂不是正对吗?因为他欺骗了我两次:他从前夺了我长子的名分,你看,他现在又夺了我的福分。」 以扫 又说:「你没有留下为我可祝的福吗?」
37Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi; frumento et vino stabilivi eum: et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam?
37以撒 回答 以扫 说:「我已立他为你的主,使他的弟兄都给他作仆人,并赐他五谷新酒可以养生。我儿,现在我还能为你做什么呢?」
38Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret,
38以扫 对他父亲说:「父啊,你只有一样可祝的福吗?我父啊,求你也为我祝福!」 以扫 就放声而哭。
39motus Isaac, dixit ad eum: [In pinguedine terræ, et in rore cæli desuper,
39他父亲 以撒 说: 地上的肥土必为你所住; 天上的甘露必为你所得。
40erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.]
40你必倚靠刀剑度日, 又必事奉你的兄弟; 到你强盛的时候, 必从你颈项上挣开他的轭。
41Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum.
41以扫 因他父亲给 雅各 祝的福,就怨恨 雅各 ,心里说:「为我父亲居丧的日子近了,到那时候,我要杀我的兄弟 雅各 。」
42Nuntiata sunt hæc Rebeccæ: quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.
42有人把 利百加 大儿子 以扫 的话告诉 利百加 ,她就打发人去,叫了她小儿子 雅各 来,对他说:「你哥哥 以扫 想要 杀你,报仇雪恨。
43Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran:
43现在,我儿,你要听我的话:起来,逃往 哈兰 、我哥哥 拉班 那里去,
44habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,
44同他住些日子,直等你哥哥的怒气消了。
45et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum: postea mittam, et adducam te inde huc: cur utroque orbabor filio in uno die?
45你哥哥向你消了怒气,忘了你向他所做的事,我便打发人去把你从那里带回来。为什么一日丧你们二人呢?」
46Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.
46利百加 对 以撒 说:「我因这 赫 人的女子连性命都厌烦了;倘若 雅各 也娶 赫 人的女子为妻,像这些一样,我活着还有什么益处呢?」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.