Genesis
Chapter 35
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Genesis 35

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.
1神对 雅各 说:「起来!上 伯特利 去,住在那里;要在那里筑一座坛给 神,就是你逃避你哥哥 以扫 的时候向你显现的那位。」
2Jacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.
2雅各 就对他家中的人并一切与他同在的人说:「你们要除掉你们中间的外邦神,也要自洁,更换衣裳。
3Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei.
3我们要起来,上 伯特利 去,在那里我要筑一座坛给 神,就是在我遭难的日子应允我 的祷告 、在我行的路上保佑我的那位。」
4Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.
4他们就把外邦人的神像和他们耳朵上的环子交给 雅各 ; 雅各 都藏在 示剑 那里的橡树底下。
5Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.
5他们便起行前往。 神使那周围城邑的人都甚惊惧,就不追赶 雅各 的众子了。
6Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo.
6于是 雅各 和一切与他同在的人到了 迦南 地的 路斯 ,就是 伯特利 。
7Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.
7他在那里筑了一座坛,就给那地方起名叫 伊勒·伯特利 ;因为他逃避他哥哥的时候, 神在那里向他显现。
8Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.
8利百加 的奶母 底波拉 死了,就葬在 伯特利 下边橡树底下;那棵树名叫 亚伦·巴古 。
9Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ, benedixitque ei
9雅各 从 巴旦·亚兰 回来, 神又向他显现,赐福与他,
10dicens: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël,
10且对他说:「你的名原是 雅各 ,从今以后不要再叫 雅各 ,要叫 以色列 。」这样,他就改名叫 以色列 。
11dixitque ei: Ego Deus omnipotens: cresce, et multiplicare: gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,
11神又对他说:「我是全能的 神;你要生养众多,将来有一族和多国的民从你而生,又有君王从你而出。
12terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.
12我所赐给 亚伯拉罕 和 以撒 的地,我要赐给你与你的后裔。」
13Et recessit ab eo.
13神就从那与 雅各 说话的地方升上去了。
14Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans super eum libamina, et effundens oleum:
14雅各 便在那里立了一根石柱,在柱子上奠酒,浇油。
15vocansque nomen loci illius Bethel.
15雅各 就给那地方起名叫 伯特利 。
16Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam: in qua cum parturiret Rachel,
16他们从 伯特利 起行,离 以法他 还有一段路程, 拉结 临产甚是艰难。
17ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium.
17正在艰难的时候,收生婆对她说:「不要怕,你又要得一个儿子了。」
18Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.
18她将近于死,灵魂要走的时候,就给她儿子起名叫 便·俄尼 ;他父亲却给他起名叫 便雅悯 。
19Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.
19拉结 死了,葬在 以法他 的路旁; 以法他 就是 伯利恒 。
20Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus: hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.
20雅各 在她的坟上立了一统碑,就是 拉结 的墓碑,到今日还在。
21Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.
21以色列 起行前往,在 以得台 那边支搭帐棚。
22Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.
22以色列 住在那地的时候, 吕便 去与他父亲的妾 辟拉 同寝, 以色列 也听见了。 雅各 共有十二个儿子。
23Filii Liæ: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.
23利亚 所生的是 雅各 的长子 吕便 ,还有 西缅 、 利未 、 犹大 、 以萨迦 、 西布伦 。
24Filii Rachel: Joseph et Benjamin.
24拉结 所生的是 约瑟 、 便雅悯 。
25Filii Balæ ancillæ Rachelis: Dan et Nephthali.
25拉结 的使女 辟拉 所生的是 但 、 拿弗他利 。
26Filii Zelphæ ancillæ Liæ: Gad et Aser: hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.
26利亚 的使女 悉帕 所生的是 迦得 、 亚设 。这是 雅各 在 巴旦·亚兰 所生的儿子。
27Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.
27雅各 来到他父亲 以撒 那里,到了 基列·亚巴 的 幔利 ,乃是 亚伯拉罕 和 以撒 寄居的地方; 基列·亚巴 就是 希伯 。
28Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.
28以撒 共活了一百八十岁。
29Consumptusque ætate mortuus est: et appositus est populo suo senex et plenus dierum: et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.
29以撒 年纪老迈,日子满足,气绝而死,归到他列祖那里。他两个儿子 以扫 、 雅各 把他埋葬了。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.