Genesis 17
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus.
1亚伯兰 年九十九岁的时候,耶和华向他显现,对他说:「我是全能的 神。你当在我面前作完全人,
2Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.
2我就与你立约,使你 的后裔 极其繁多。」
3Cecidit Abram pronus in faciem.
3亚伯兰 俯伏在地; 神又对他说:
4Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.
4「我与你立约:你要作多国的父。
5Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te.
5从此以后,你的名不再叫 亚伯兰 ,要叫 亚伯拉罕 ,因为我已立你作多国的父。
6Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
6我必使你 的后裔 极其繁多;国度从你而立,君王从你而出。
7Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
7我要与你并你世世代代的后裔坚立我的约,作永远的约,是要作你和你后裔的 神。
8Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.
8我要将你现在寄居的地,就是 迦南 全地,赐给你和你的后裔永远为业,我也必作他们的 神。」
9Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.
9神又对 亚伯拉罕 说:「你和你的后裔必世世代代遵守我的约。
10Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum:
10你们所有的男子都要受割礼;这就是我与你并你的后裔所立的约,是你们所当遵守的。
11et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.
11你们都要受割礼;这是我与你们立约的证据。
12Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra:
12你们世世代代的男子,无论是家里生的,是在你后裔之外用银子从外人买的,生下来第八日,都要受割礼。
13eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.
13你家里生的和你用银子买的,都必须受割礼。这样,我的约就立在你们肉体上作永远的约。
14Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit.
14但不受割礼的男子必从民中剪除,因他背了我的约。」
15Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.
15神又对 亚伯拉罕 说:「你的妻子 撒莱 不可再叫 撒莱 ,她的名要叫 撒拉 。
16Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum: eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.
16我必赐福给她,也要使你从她得一个儿子。我要赐福给她,她也要作多国之 母 ;必有百姓的君王从她而出。」
17Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet?
17亚伯拉罕 就俯伏在地喜笑,心里说:「一百岁的人还能得孩子吗? 撒拉 已经九十岁了,还能生养吗?」
18Dixitque ad Deum: Utinam Ismaël vivat coram te.
18亚伯拉罕 对 神说:「但愿 以实玛利 活在你面前。」
19Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.
19神说:「不然,你妻子 撒拉 要给你生一个儿子,你要给他起名叫 以撒 。我要与他坚定所立的约,作他后裔永远的约。
20Super Ismaël quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
20至于 以实玛利 ,我也应允你:我必赐福给他,使他昌盛,极其繁多。他必生十二个族长;我也要使他成为大国。
21Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.
21到明年这时节, 撒拉 必给你生 以撒 ,我要与他坚定所立的约。」
22Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
22神和 亚伯拉罕 说完了话,就离开他上升去了。
23Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.
23正当那日, 亚伯拉罕 遵着 神的命,给他的儿子 以实玛利 和家里的一切男子,无论是在家里生的,是用银子买的,都行了割礼。
24Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.
24亚伯拉罕 受割礼的时候年九十九岁。
25Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.
25他儿子 以实玛利 受割礼的时候年十三岁。
26Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus:
26正当那日, 亚伯拉罕 和他儿子 以实玛利 一同受了割礼。
27et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.
27家里所有的人,无论是在家里生的,是用银子从外人买的,也都一同受了割礼。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.