Genesis 47
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen.
1约瑟 进去告诉法老说:「我的父亲和我的弟兄带着羊群牛群,并一切所有的,从 迦南 地来了,如今在 歌珊 地。」
2Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege:
2约瑟 从他弟兄中挑出五个人来,引他们去见法老。
3quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri.
3法老问 约瑟 的弟兄说:「你们以何事为业?」他们对法老说:「你仆人是牧羊的,连我们的祖宗也是牧羊的。」
4Ad peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen.
4他们又对法老说:「 迦南 地的饥荒甚大,仆人的羊群没有草吃,所以我们来到这地寄居。现在求你容仆人住在 歌珊 地。」
5Dixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
5法老对 约瑟 说:「你父亲和你弟兄到你这里来了,
6Terra Ægypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.
6埃及 地都在你面前,只管叫你父亲和你弟兄住在国中最好的地;他们可以住在 歌珊 地。你若知道他们中间有什么能人,就派他们看管我的牲畜。」
7Post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi,
7约瑟 领他父亲 雅各 进到法老面前, 雅各 就给法老祝福。
8et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitæ tuæ?
8法老问 雅各 说:「你平生的年日是多少呢?」
9respondit: Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.
9雅各 对法老说:「我寄居在世的年日是一百三十岁,我平生的年日又少又苦,不及我列祖在世寄居的年日。」
10Et benedicto rege, egressus est foras.
10雅各 又给法老祝福,就从法老面前出去了。
11Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo terræ loco, Ramesses, ut præceperat Pharao.
11约瑟 遵着法老的命,把 埃及 国最好的地,就是 兰塞 境内的地,给他父亲和弟兄居住,作为产业。
12Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis.
12约瑟 用粮食奉养他父亲和他弟兄,并他父亲全家的眷属,都是照各家的人口奉养他们。
13In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Ægypti et Chanaan.
13饥荒甚大,全地都绝了粮,甚至 埃及 地和 迦南 地 的人 因那饥荒的缘故都饿昏了。
14E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in ærarium regis.
14约瑟 收聚了 埃及 地和 迦南 地所有的银子,就是众人籴粮的银子, 约瑟 就把那银子带到法老的宫里。
15Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Ægyptus ad Joseph, dicens: Da nobis panes: quare morimur coram te, deficiente pecunia?
15埃及 地和 迦南 地的银子都花尽了, 埃及 众人都来见 约瑟 ,说:「我们的银子都用尽了,求你给我们粮食,我们为什么死在你面前呢?」
16Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis.
16约瑟 说:「若是银子用尽了,可以把你们的牲畜给我,我就为你们的牲畜给你们粮食。」
17Quæ cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis: sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.
17于是他们把牲畜赶到 约瑟 那里, 约瑟 就拿粮食换了他们的牛、羊、驴、马;那一年因换他们一切的牲畜,就用粮食养活他们。
18Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.
18那一年过去,第二年他们又来见 约瑟 ,说:「我们不瞒我主,我们的银子都花尽了,牲畜也都归了我主。我们在我主眼前,除了我们的身体和田地之外,一无所剩。
19Cur ergo moriemur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam, et præbe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem.
19你何忍见我们人死地荒呢?求你用粮食买我们和我们的地,我们和我们的地就要给法老效力。又求你给我们种子,使我们得以存活,不至死亡,地土也不至荒凉。」
20Emit igitur Joseph omnem terram Ægypti, vendentibus singulis possessiones suas præ magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni,
20于是, 约瑟 为法老买了 埃及 所有的地, 埃及 人因被饥荒所迫,各都卖了自己的田地;那地就都归了法老。
21et cunctos populos ejus a novissimis terminis Ægypti usque ad extremos fines ejus,
21至于百姓, 约瑟 叫他们,从 埃及 这边直到 埃及 那边,都各归各城。
22præter terram sacerdotum, quæ a rege tradita fuerat eis: quibus et statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.
22惟有祭司的地, 约瑟 没有买,因为祭司有从法老所得的常俸。他们吃法老所给的常俸,所以他们不卖自己的地。
23Dixit ergo Joseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros,
23约瑟 对百姓说:「我今日为法老买了你们和你们的地,看哪,这里有种子给你们,你们可以种地。
24ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis: quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris.
24后来打粮食的时候,你们要把五分之一纳给法老,四分可以归你们做地里的种子,也做你们和你们家口孩童的食物。」
25Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est: respiciat nos tantum dominus noster, et læti serviemus regi.
25他们说:「你救了我们的性命。但愿我们在我主眼前蒙恩,我们就作法老的仆人。」
26Ex eo tempore usque in præsentem diem, in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quæ libera ab hac conditione fuit.
26于是 约瑟 为 埃及 地定下常例,直到今日:法老必得五分之一,惟独祭司的地不归法老。
27Habitavit ergo Israël in Ægypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam: auctusque est, et multiplicatus nimis.
27以色列 人住在 埃及 的 歌珊 地。他们在那里置了产业,并且生育甚多。
28Et vixit in ea decem et septem annis: factique sunt omnes dies vitæ illius, centum quadraginta septem annorum.
28雅各 住在 埃及 地十七年, 雅各 平生的年日是一百四十七岁。
29Cumque appropinquare cerneret diem mortis suæ, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo: et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Ægypto:
29以色列 的死期临近了,他就叫了他儿子 约瑟 来,说:「我若在你眼前蒙恩,请你把手放在我大腿底下,用慈爱和诚实待我,请你不要将我葬在 埃及 。
30sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph: Ego faciam quod jussisti.
30我与我祖我父同睡的时候,你要将我带出 埃及 ,葬在他们所葬的地方。」 约瑟 说:「我必遵着你的命而行。」
31Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israël Deum, conversus ad lectuli caput.
31雅各 说:「你要向我起誓。」 约瑟 就向他起了誓,于是 以色列 在床头上敬拜 神 。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.