Genesis
Chapter 28
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Genesis 28

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan:
1以撒 叫了 雅各 来,给他祝福,并嘱咐他说:「你不要娶 迦南 的女子为妻。
2sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
2你起身往 巴旦·亚兰 去,到你外祖 彼土利 家里,在你母舅 拉班 的女儿中娶一女为妻。
3Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.
3愿全能的 神赐福给你,使你生养众多,成为多族,
4Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te: ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.
4将应许 亚伯拉罕 的福赐给你和你的后裔,使你承受你所寄居的地为业,就是 神赐给 亚伯拉罕 的地。」
5Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.
5以撒 打发 雅各 走了,他就往 巴旦·亚兰 去,到 亚兰 人 彼土利 的儿子 拉班 那里。 拉班 是 雅各 、 以扫 的母舅。
6Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan:
6以扫 见 以撒 已经给 雅各 祝福,而且打发他往 巴旦·亚兰 去,在那里娶妻,并见祝福的时候嘱咐他说:「不要娶 迦南 的女子为妻」,
7quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam:
7又见 雅各 听从父母的话往 巴旦·亚兰 去了,
8probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus:
8以扫 就晓得他父亲 以撒 看不中 迦南 的女子,
9ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.
9便往 以实玛利 那里去,在他二妻之外又娶了 玛哈拉 为妻。她是 亚伯拉罕 儿子 以实玛利 的女儿, 尼拜约 的妹子。
10Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.
10雅各 出了 别是巴 ,向 哈兰 走去;
11Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.
11到了一个地方,因为太阳落了,就在那里住宿,便拾起那地方的一块石头枕在头下,在那里躺卧睡了,
12Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,
12梦见一个梯子立在地上,梯子的头顶着天,有 神的使者在梯子上,上去下来。
13et Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.
13耶和华站在梯子以上,说:「我是耶和华—你祖 亚伯拉罕 的 神,也是 以撒 的 神;我要将你现在所躺卧之地赐给你和你的后裔。
14Eritque semen tuum quasi pulvis terræ: dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem: et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.
14你的后裔必像地上的尘沙那样多,必向东西南北开展;地上万族必因你和你的后裔得福。
15Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc: nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi.
15我也与你同在。你无论往哪里去,我必保佑你,领你归回这地,总不离弃你,直到我成全了向你所应许的。」
16Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.
16雅各 睡醒了,说:「耶和华真在这里,我竟不知道!」
17Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.
17就惧怕,说:「这地方何等可畏!这不是别的,乃是 神的殿,也是天的门。」
18Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.
18雅各 清早起来,把所枕的石头立作柱子,浇油在上面。
19Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.
19他就给那地方起名叫 伯特利 ;但那地方起先名叫 路斯 。
20Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,
20雅各 许愿说:「 神若与我同在,在我所行的路上保佑我,又给我食物吃,衣服穿,
21reversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum,
21使我平平安安地回到我父亲的家,我就必以耶和华为我的 神。
22et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.
22我所立为柱子的石头也必作 神的殿;凡你所赐给我的,我必将十分之一献给你。」

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.