Proverbiorum 5
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1[Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam:
1我兒,要留心我智慧的話語, 側耳聽我聰明的言詞,
2ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris;
2為要使你謹守謀略, 嘴唇保存知識。
3favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus:
3因為淫婦的嘴滴下蜂蜜; 她的口比油更滑,
4novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.
4至終卻苦似茵蔯, 快如兩刃的刀。
5Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.
5她的腳下入死地; 她腳步踏住陰間,
6Per semitam vitæ non ambulant; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.
6以致她找不着生命平坦的道。 她的路變遷不定, 自己還不知道。
7Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei.
7眾子啊,現在要聽從我; 不可離棄我口中的話。
8Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.
8你所行的道要離她遠, 不可就近她的房門,
9Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli:
9恐怕將你的尊榮給別人, 將你的歲月給殘忍的人;
10ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
10恐怕外人滿得你的力量, 你勞碌得來的,歸入外人的家;
11et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas:
11終久,你皮肉和身體消毀, 你就悲歎,
12Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
12說:我怎麼恨惡訓誨, 心中藐視責備,
13nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam?
13也不聽從我師傅的話, 又不側耳聽那教訓我的人?
14pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.
14我在 聖 會裏, 幾乎落在諸般惡中。
15Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui;
15你要喝自己池中的水, 飲自己井裏的活水。
16deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
16你的泉源豈可漲溢在外? 你的河水豈可流在街上?
17Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
17惟獨歸你一人, 不可與外人同用。
18Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.
18要使你的泉源蒙福; 要喜悅你幼年所娶的妻。
19Cerva carissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore; in amore ejus delectare jugiter.
19她如可愛的麀鹿,可喜的母鹿; 願她的胸懷使你時時知足, 她的愛情使你常常戀慕。
20Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius?
20我兒,你為何戀慕淫婦? 為何抱外女的胸懷?
21Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.
21因為,人所行的道都在耶和華眼前; 他也修平人一切的路。
22Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
22惡人必被自己的罪孽捉住; 他必被自己的罪惡如繩索纏繞。
23Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.]
23他因不受訓誨就必死亡; 又因愚昧過甚,必走差了路。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.