Ruth 1
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1In diebus unius judicis, quando judices præerant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Bethlehem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis.
1當士師秉政的時候,國中遭遇饑荒。在 猶大 的 伯利恆 ,有一個人帶着妻子和兩個兒子往 摩押 地去寄居。
2Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus Noëmi: et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrathæi de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi.
2這人名叫 以利米勒 ,他的妻名叫 拿俄米 ;他兩個兒子,一個名叫 瑪倫 ,一個名叫 基連 ,都是 猶大 伯利恆 的 以法他 人。他們到了 摩押 地,就住在那裏。
3Et mortuus est Elimelech maritus Noëmi: remansitque ipsa cum filiis.
3後來 拿俄米 的丈夫 以利米勒 死了,剩下婦人和她兩個兒子。
4Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis,
4這兩個兒子娶了 摩押 女子為妻,一個名叫 俄珥巴 ,一個名叫 路得 ,在那裏住了約有十年。
5et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion: remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito.
5瑪倫 和 基連 二人也死了,剩下 拿俄米 ,沒有丈夫,也沒有兒子。
6Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide: audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas.
6她就與兩個兒婦起身,要從 摩押 地歸回;因為她在 摩押 地聽見耶和華眷顧自己的百姓,賜糧食與他們。
7Egressa est itaque de loco peregrinationis suæ, cum utraque nuru: et jam in via revertendi posita in terram Juda,
7於是她和兩個兒婦起行離開所住的地方,要回 猶大 地去。
8dixit ad eas: Ite in domum matris vestræ: faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis, et mecum.
8拿俄米 對兩個兒婦說:「你們各人回娘家去吧。願耶和華恩待你們,像你們恩待已死的人與我一樣!
9Det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortituræ estis. Et osculata est eas. Quæ elevata voce flere cœperunt,
9願耶和華使你們各在新夫家中得平安!」於是 拿俄米 與她們親嘴。她們就放聲而哭,
10et dicere: Tecum pergemus ad populum tuum.
10說:「不然,我們必與你一同回你本國去。」
11Quibus illa respondit: Revertimini, filiæ meæ, cur venitis mecum? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis?
11拿俄米 說:「我女兒們哪,回去吧!為何要跟我去呢?我還能生子作你們的丈夫嗎?
12Revertimini, filiæ meæ, et abite: jam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali: etiamsi possem hac nocte concipere, et parere filios,
12我女兒們哪,回去吧!我年紀老邁,不能再有丈夫;即或說,我還有指望,今夜有丈夫可以生子,
13si eos expectare velitis donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis vetulæ quam nubatis. Nolite, quæso, filiæ meæ: quia vestra angustia magis me premit, et egressa est manus Domini contra me.
13你們豈能等着他們長大呢?你們豈能等着他們不嫁別人呢?我女兒們哪,不要這樣。我為你們的緣故甚是愁苦,因為耶和華伸手攻擊我。」
14Elevata igitur voce, rursum flere cœperunt: Orpha osculata est socrum, ac reversa est; Ruth adhæsit socrui suæ:
14兩個兒婦又放聲而哭, 俄珥巴 與婆婆親嘴 而別 ,只是 路得 捨不得 拿俄米 。
15cui dixit Noëmi: En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos, vade cum ea.
15拿俄米 說:「看哪,你嫂子已經回她本國和她 所拜 的神那裏去了,你也跟着你嫂子回去吧!」
16Quæ respondit: Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam: quocumque enim perrexeris, pergam, et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus.
16路得 說:「不要催我回去不跟隨你。你往哪裏去,我也往那裏去;你在哪裏住宿,我也在那裏住宿;你的國就是我的國,你的上帝就是我的上帝。
17Quæ te terra morientem susceperit, in ea moriar: ibique locum accipiam sepulturæ. Hæc mihi faciat Dominus, et hæc addat, si non sola mors me et te separaverit.
17你在哪裏死,我也在那裏死,也葬在那裏。除非死能使你我相離!不然,願耶和華重重地降罰與我。」
18Videns ergo Noëmi quod obstinato animo Ruth decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere:
18拿俄米 見 路得 定意要跟隨自己去,就不再勸她了。
19profectæque sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit: dicebantque mulieres: Hæc est illa Noëmi.
19於是二人同行,來到 伯利恆 。她們到了 伯利恆 ,合城的人就都驚訝。婦女們說:「這是 拿俄米 嗎?」
20Quibus ait: Ne vocetis me Noëmi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens.
20拿俄米 對她們說:「不要叫我 拿俄米 ,要叫我 瑪拉 ,因為全能者使我受了大苦。
21Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noëmi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens?
21我滿滿地出去,耶和華使我空空地回來。耶和華降禍與我;全能者使我受苦。既是這樣,你們為何還叫我 拿俄米 呢?」
22Venit ergo Noëmi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis suæ: ac reversa est in Bethlehem, quando primum hordea metebantur.
22拿俄米 和她兒婦 摩押 女子 路得 ,從 摩押 地回來到 伯利恆 ,正是動手割大麥的時候。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.