Deuteronomii 1
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Hæc sunt verba quæ locutus est Moyses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum:
1以下所記的是 摩西 在 約旦河 東的曠野、 疏弗 對面的 亞拉巴 -就是 巴蘭 、 陀弗 、 拉班 、 哈洗錄 、 底撒哈 中間-向 以色列 眾人所說的話。(
2undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne.
2從 何烈山 經過 西珥山 到 加低斯‧巴尼亞 有十一天的 路程 。)
3Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Israël omnia quæ præceperat illi Dominus, ut diceret eis,
3出 埃及 第四十年十一月初一日, 摩西 照耶和華藉着他所吩咐 以色列 人的話都曉諭他們。
4postquam percussit Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai,
4那時,他已經擊殺了住 希實本 的 亞摩利 王 西宏 和住 以得來 、 亞斯他錄 的 巴珊 王 噩 。
5trans Jordanem in terra Moab. Cœpitque Moyses explanare legem, et dicere:
5摩西 在 約旦河 東的 摩押 地講律法說:
6Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens: Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis:
6「耶和華-我們的上帝在 何烈山 曉諭我們說:你們在這山上住的日子夠了;
7revertimini, et venite ad montem Amorrhæorum, et ad cetera quæ ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem, et juxta littus maris, terram Chananæorum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten.
7要起行轉到 亞摩利 人的山地和靠近這山地的各處,就是 亞拉巴 、山地、高原、南地,沿海一帶 迦南 人的地,並 黎巴嫩山 又到 幼發拉底 大河。
8En, inquit, tradidi vobis: ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos.
8如今我將這地擺在你們面前;你們要進去得這地,就是耶和華向你們列祖 亞伯拉罕 、 以撒 、 雅各 起誓應許賜給他們和他們後裔為業之地。」
9Dixique vobis illo in tempore:
9「那時,我對你們說:『管理你們的重任,我獨自擔當不起。
10Non possum solus sustinere vos: quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellæ cæli, plurimi.
10耶和華-你們的上帝使你們多起來。看哪,你們今日像天上的星那樣多。
11(Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.)
11惟願耶和華-你們列祖的上帝使你們比如今更多千倍,照他所應許你們的話賜福與你們。
12Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia.
12但你們的麻煩,和管理你們的重任,並你們的爭訟,我獨自一人怎能擔當得起呢?
13Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.
13你們要按着各支派選舉有智慧、有見識、為眾人所認識的,我立他們為你們的首領。』
14Tunc respondistis mihi: Bona res est, quam vis facere.
14你們回答我說:『照你所說的行了為妙。』
15Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula.
15我便將你們各支派的首領,有智慧、為眾人所認識的,照你們的支派,立他們為官長、千夫長、百夫長、五十夫長、十夫長,管理你們。
16Præcepique eis, dicens: Audite illos, et quod justum est judicate: sive civis sit ille, sive peregrinus.
16「當時,我囑咐你們的審判官說:『你們聽訟,無論是弟兄彼此爭訟,是與同居的外人爭訟,都要按公義判斷。
17Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam.
17審判的時候,不可看人的外貌;聽訟不可分貴賤,不可懼怕人,因為審判是屬乎上帝的。若有難斷的案件,可以呈到我這裏,我就判斷。』
18Præcepique omnia quæ facere deberetis.
18那時,我將你們所當行的事都吩咐你們了。」
19Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,
19「我們照着耶和華-我們上帝所吩咐的從 何烈山 起行,經過你們所看見那大而可怕的曠野,往 亞摩利 人的山地去,到了 加低斯‧巴尼亞 。
20dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhæi, quem Dominus Deus noster daturus est nobis:
20我對你們說:『你們已經到了耶和華-我們上帝所賜給我們的 亞摩利 人之山地。
21vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis: noli timere, nec quidquam paveas.
21看哪,耶和華-你的上帝已將那地擺在你面前,你要照耶和華-你列祖的上帝所說的上去得那地為業;不要懼怕,也不要驚惶。』
22Et accessistis ad me omnes, atque dixistis: Mittamus viros qui considerent terram: et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates.
22你們都就近我來說:『我們要先打發人去,為我們窺探那地,將我們上去該走何道,必進何城,都回報我們。』
23Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis.
23這話我以為美,就從你們中間選了十二個人,每支派一人。
24Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri: et considerata terra,
24於是他們起身上山地去,到 以實各谷 ,窺探那地。
25sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt: Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
25他們手裏拿着那地的果子下來,到我們那裏,回報說:『耶和華-我們的上帝所賜給我們的是美地。』
26Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri,
26「你們卻不肯上去,竟違背了耶和華-你們上帝的命令,
27murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis: Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi, atque deleret.
27在帳棚內發怨言說:『耶和華因為恨我們,所以將我們從 埃及 地領出來,要交在 亞摩利 人手中,除滅我們。
28Quo ascendemus? nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes: Maxima multitudo est, et nobis statura procerior; urbes magnæ, et ad cælum usque munitæ: filios Enacim vidimus ibi.
28我們上哪裏去呢?我們的弟兄使我們的心消化,說那 地的 民比我們又大又高,城邑又廣大又堅固,高得頂天,並且我們在那裏看見 亞衲 族的人。』
29Et dixi vobis: Nolite metuere, nec timeatis eos:
29我就對你們說:『不要驚恐,也不要怕他們。
30Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in Ægypto cunctis videntibus.
30在你們前面行的耶和華-你們的上帝必為你們爭戰,正如他在 埃及 和曠野,在你們眼前所行的一樣。
31Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum.
31你們在曠野所行的路上,也曾見耶和華-你們的上帝撫養你們,如同人撫養兒子一般,直等你們來到這地方。』
32Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro,
32你們在這事上卻不信耶和華-你們的上帝。
33qui præcessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis.
33他在路上,在你們前面行,為你們找安營的地方;夜間在火 柱 裏,日間在雲 柱 裏,指示你們所當行的路。」
34Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus juravit, et ait:
34「耶和華聽見你們這話,就發怒,起誓說:
35Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ terram bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris,
35『這惡世代的人,連一個也不得見我起誓應許賜給你們列祖的美地;
36præter Caleb filium Jephone: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis ejus, quia secutus est Dominum.
36惟有 耶孚尼 的兒子 迦勒 必得看見,並且我要將他所踏過的地賜給他和他的子孫,因為他專心跟從我。』
37Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit: Nec tu ingredieris illuc:
37耶和華為你的緣故也向我發怒,說:『你必不得進入那地。
38sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Israëli.
38伺候你、 嫩 的兒子 約書亞 ,他必得進入那地;你要勉勵他,因為他要使 以色列 人承受那地為業。
39Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur: et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.
39並且你們的 婦人 孩子,就是你們所說、必被擄掠的,和今日不知善惡的兒女,必進入那地。我要將那地賜給他們,他們必得為業。
40Vos autem revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri.
40至於你們,要轉回,從 紅海 的路往曠野去。』
41Et respondistis mihi: Peccavimus Domino: ascendemus et pugnabimus, sicut præcepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem,
41「那時,你們回答我說:『我們得罪了耶和華,情願照耶和華-我們上帝一切所吩咐的上去爭戰。』於是你們各人帶着兵器,爭先上山地去了。
42ait mihi Dominus: Dic ad eos: Nolite ascendere, neque pugnetis: non enim sum vobiscum: ne cadatis coram inimicis vestris.
42耶和華吩咐我說:『你對他們說:不要上去,也不要爭戰;因我不在你們中間,恐怕你們被仇敵殺敗了。』
43Locutus sum, et non audistis: sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, ascendistis in montem.
43我就告訴了你們,你們卻不聽從,竟違背耶和華的命令,擅自上山地去了。
44Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi: et cecidit de Seir usque Horma.
44住那山地的 亞摩利 人就出來攻擊你們,追趕你們,如蜂擁一般,在 西珥 殺退你們,直到 何珥瑪 。
45Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestræ voluit acquiescere.
45你們便回來,在耶和華面前哭號;耶和華卻不聽你們的聲音,也不向你們側耳。
46Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore.
46於是你們在 加低斯 住了許多日子。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.