Deuteronomii
Chapter 18
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Deuteronomii 18

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent,
1「祭司 利未 人和 利未 全支派必在 以色列 中無分無業;他們所吃用的就是獻給耶和華的火祭和一切所捐的。
2et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hæreditas eorum, sicut locutus est illis.
2他們在弟兄中必沒有產業;耶和華是他們的產業,正如耶和華所應許他們的。
3Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas: sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum:
3祭司從百姓所當得的分乃是這樣:凡獻牛或羊為祭的,要把前腿和兩腮並脾胃給祭司。
4primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione.
4初收的五穀、新酒和油,並初剪的羊毛,也要給他;
5Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum.
5因為耶和華-你的上帝從你各支派中將他揀選出來,使他和他子孫永遠奉耶和華的名侍立,事奉。
6Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israël in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus,
6「 利未 人無論寄居在 以色列 中的哪一座城,若從那裏出來,一心願意到耶和華所選擇的地方,
7ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitæ, qui stabunt eo tempore coram Domino.
7就要奉耶和華-他上帝的名事奉,像他眾弟兄 利未 人侍立在耶和華面前事奉一樣。
8Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri: excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur.
8除了他賣祖父產業所得的以外,還要得一分祭物與他們同吃。」
9Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium.
9「你到了耶和華-你上帝所賜之地,那些國民所行可憎惡的事,你不可學着行。
10Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus,
10你們中間不可有人使兒女經火,也不可有占卜的、觀兆的、用法術的、行邪術的、
11nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quærat a mortuis veritatem.
11用迷術的、交鬼的、行巫術的、過陰的。
12Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo.
12凡行這些事的都為耶和華所憎惡;因那些國民行這可憎惡的事,所以耶和華-你的上帝將他們從你面前趕出。
13Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo.
13你要在耶和華-你的上帝面前作完全人。」
14Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt: tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.
14「因你所要趕出的那些國民都聽信觀兆的和占卜的,至於你,耶和華-你的上帝從來不許你這樣行。
15Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies,
15耶和華-你的上帝要從你們弟兄中間給你興起一位先知,像我,你們要聽從他。
16ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.
16正如你在 何烈山 大會的日子求耶和華-你上帝一切的話,說:『求你不再叫我聽見耶和華-我上帝的聲音,也不再叫我看見這大火,免得我死亡。』
17Et ait Dominus mihi: Bene omnia sunt locuti.
17耶和華就對我說:『他們所說的是。
18Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi.
18我必在他們弟兄中間給他們興起一位先知,像你。我要將當說的話傳給他;他要將我一切所吩咐的都傳給他們。
19Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam.
19誰不聽他奉我名所說的話,我必討誰的罪。
20Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.
20若有先知擅敢託我的名說我所未曾吩咐他說的話,或是奉別神的名說話,那先知就必治死。』
21Quod si tacita cogitatione responderis: Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus?
21你心裏若說:『耶和華所未曾吩咐的話,我們怎能知道呢?』
22hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit: et idcirco non timebis eum.
22先知託耶和華的名說話,所說的若不成就,也無效驗,這就是耶和華所未曾吩咐的,是那先知擅自說的,你不要怕他。」

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.