Deuteronomii
Chapter 3
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Deuteronomii 3

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Itaque conversi ascendimus per iter Basan: egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai.
1「以後,我們轉回,向 巴珊 去。 巴珊 王 噩 和他的眾民都出來,在 以得來 與我們交戰。
2Dixitque Dominus ad me: Ne timeas eum: quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua: faciesque ei sicut fecisti Sehon regi Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon.
2耶和華對我說:『不要怕他!因我已將他和他的眾民,並他的地,都交在你手中;你要待他像從前待住 希實本 的 亞摩利 王 西宏 一樣。』
3Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan, et universum populum ejus: percussimusque eos usque ad internecionem,
3於是耶和華-我們的上帝也將 巴珊 王 噩 和他的眾民都交在我們手中;我們殺了他們,沒有留下一個。
4vastantes cunctas civitates illius uno tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob regni Og in Basan.
4那時,我們奪了他所有的城,共有六十座,沒有一座城不被我們所奪。這為 亞珥歌伯 的全境,就是 巴珊 地 噩 王的國。
5Cunctæ urbes erant munitæ muris altissimis, portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, quæ non habebant muros.
5這些城都有堅固的高牆,有門有閂。此外還有許多無城牆的鄉村。
6Et delevimus eos, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem, virosque ac mulieres et parvulos:
6我們將這些都毀滅了,像從前待 希實本 王 西宏 一樣,把有人煙的各城,連女人帶孩子,盡都毀滅;
7jumenta autem et spolia urbium diripuimus.
7惟有一切牲畜和城中的財物都取為自己的掠物。
8Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorrhæorum, qui erant trans Jordanem: a torrente Arnon usque ad montem Hernon,
8那時,我們從 約旦河 東兩個 亞摩利 王的手將 亞嫩谷 直到 黑門山 之地奪過來(
9quem Sidonii Sarion vocant, et Amorrhæi Sanir:
9這 黑門山 , 西頓 人稱為 西連 , 亞摩利 人稱為 示尼珥 ),
10omnes civitates, quæ sitæ sunt in planitie, et universam terram Galaad et Basan usque ad Selcha, et Edrai civitates regni Og in Basan.
10就是奪了平原的各城、 基列 全地、 巴珊 全地,直到 撒迦 和 以得來 ,都是 巴珊 王 噩 國內的城邑。(
11Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monstratur lectus ejus ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus.
11利乏音 人所剩下的只有 巴珊 王 噩 。他的床是鐵的,長九肘,寬四肘,都是以人肘為度。現今豈不是在 亞捫 人的 拉巴 嗎?)」
12Terramque possedimus tempore illo ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad: et civitates illius dedi Ruben et Gad.
12「那時,我們得了這地。從 亞嫩谷 邊的 亞羅珥 起,我將 基列山 地的一半,並其中的城邑,都給了 呂便 人和 迦得 人。
13Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og, tradidi mediæ tribui Manasse, omnem regionem Argob: cunctaque Basan vocatur Terra gigantum.
13其餘的 基列 地和 巴珊 全地,就是 噩 王的國,我給了 瑪拿西 半支派。 亞珥歌伯 全地乃是 巴珊 全地;這叫做 利乏音 人之地。
14Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri et Machati. Vocavitque ex nomine suo Basan, Havoth Jair, id est, Villas Jair, usque in præsentem diem.
14瑪拿西 的子孫 睚珥 佔了 亞珥歌伯 全境,直到 基述 人和 瑪迦 人的交界,就按自己的名稱這 巴珊 地為 哈倭特‧睚珥 ,直到今日。
15Machir quoque dedi Galaad.
15我又將 基列 給了 瑪吉 。
16Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis, et confinium usque ad torrentem Jeboc, qui est terminus filiorum Ammon:
16從 基列 到 亞嫩谷 ,以谷中為界,直到 亞捫 人交界的 雅博河 ,我給了 呂便 人和 迦得 人,
17et planitiem solitudinis, atque Jordanem, et terminos Cenereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum, ad radices montis Phasga contra orientem.
17又將 亞拉巴 和靠近 約旦河 之地,從 基尼烈 直到 亞拉巴海 ,就是 鹽海 ,並 毗斯迦山 根東邊之地, 都給了他們 。
18Præcepique vobis in tempore illo, dicens: Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hæreditatem: expediti præcedite fratres vestros filios Israël omnes viri robusti,
18「那時,我吩咐你們說:『耶和華-你們的上帝已將這地賜給你們為業;你們所有的勇士都要帶着兵器,在你們的弟兄 以色列 人前面過去。
19absque uxoribus, et parvulis, atque jumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis,
19但你們的妻子、孩子、牲畜(我知道你們有許多的牲畜)可以住在我所賜給你們的各城裏。
20donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit: et possideant ipsi etiam terram, quam daturus est eis trans Jordanem: tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis.
20等到你們弟兄在 約旦河 那邊,也得耶和華-你們上帝所賜給他們的地,又使他們得享平安,與你們一樣,你們才可以回到我所賜給你們為業之地。』
21Josue quoque in tempore illo præcepi, dicens: Oculi tui viderunt quæ fecit Dominus Deus vester duobus his regibus: sic faciet omnibus regnis, ad quæ transiturus es.
21那時我吩咐 約書亞 說:『你親眼看見了耶和華-你上帝向這二王所行的;耶和華也必向你所要去的各國照樣行。
22Ne timeas eos: Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis.
22你不要怕他們,因那為你爭戰的是耶和華-你的上帝。』」
23Precatusque sum Dominum in tempore illo, dicens:
23「那時,我懇求耶和華說:
24Domine Deus, tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam: neque enim est alius deus vel in cælo, vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tuæ.
24『主耶和華啊,你已將你的大力大能顯給僕人看。在天上,在地下,有甚麼神能像你行事、像你有大能的作為呢?
25Transibo igitur, et videbo terram hanc optimam trans Jordanem, et montem istum egregium, et Libanum.
25求你容我過去,看 約旦河 那邊的美地,就是那佳美的山地和 黎巴嫩 。』
26Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit mihi: Sufficit tibi: nequaquam ultra loquaris de hac re ad me.
26但耶和華因你們的緣故向我發怒,不應允我,對我說:『罷了!你不要向我再提這事。
27Ascende cacumen Phasgæ, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice; nec enim transibis Jordanem istum.
27你且上 毗斯迦山 頂去,向東、西、南、北舉目觀望,因為你必不能過這 約旦河 。
28Præcipe Josue, et corrobora eum atque conforta: quia ipse præcedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es.
28你卻要囑咐 約書亞 ,勉勵他,使他膽壯;因為他必在這百姓前面過去,使他們承受你所要觀看之地。』
29Mansimusque in valle contra fanum Phogor.
29於是我們住在 伯‧毗珥 對面的谷中。」

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.