Exodus
Chapter 1
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Exodus 1

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob: singuli cum domibus suis introierunt:
1以色列 的眾子,各帶家眷,和 雅各 一同來到 埃及 。他們的名字記在下面。
2Ruben, Simeon, Levi, Judas,
2有 呂便 、 西緬 、 利未 、 猶大 、
3Issachar, Zabulon et Benjamin,
3以薩迦 、 西布倫 、 便雅憫 、
4Dan et Nephthali, Gad et Aser.
4但 、 拿弗他利 、 迦得 、 亞設 。
5Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta: Joseph autem in Ægypto erat.
5凡從 雅各 而生的,共有七十人。 約瑟 已經在 埃及 。
6Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,
6約瑟 和他的弟兄,並那一代的人,都死了。
7filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram.
7以色列 人生養眾多,並且繁茂,極其強盛,滿了那地。
8Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph.
8有不認識 約瑟 的新王起來,治理 埃及 ,
9Et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.
9對他的百姓說:「看哪,這 以色列 民比我們還多,又比我們強盛。
10Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.
10來吧,我們不如用巧計待他們,恐怕他們多起來,日後若遇甚麼爭戰的事,就連合我們的仇敵攻擊我們,離開這地去了。」
11Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.
11於是 埃及 人派督工的轄制他們,加重擔苦害他們。他們為法老建造兩座積貨城,就是 比東 和 蘭塞 。
12Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant:
12只是越發苦害他們,他們越發多起來,越發蔓延; 埃及 人就因 以色列 人愁煩。
13oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis,
13埃及 人嚴嚴地使 以色列 人做工,
14atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.
14使他們因做苦工覺得命苦;無論是和泥,是做磚,是做田間各樣的工,在一切的工上都嚴嚴地待他們。
15Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,
15有 希伯來 的兩個收生婆,一名 施弗拉 ,一名 普阿 ; 埃及 王對她們說:
16præcipiens eis: Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate.
16「你們為 希伯來 婦人收生,看她們臨盆的時候,若是男孩,就把他殺了;若是女孩,就留她存活。」
17Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.
17但是收生婆敬畏上帝,不照 埃及 王的吩咐行,竟存留男孩的性命。
18Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis?
18埃及 王召了收生婆來,說:「你們為甚麼做這事,存留男孩的性命呢?」
19Quæ responderunt: Non sunt Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres: ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.
19收生婆對法老說:「因為 希伯來 婦人與 埃及 婦人不同; 希伯來 婦人本是健壯的,收生婆還沒有到,她們已經生產了。」
20Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis.
20上帝厚待收生婆。 以色列 人多起來,極其強盛。
21Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.
21收生婆因為敬畏上帝,上帝便叫她們成立家室。
22Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite: quidquid feminini, reservate.
22法老吩咐他的眾民說:「 以色列 人所生的男孩,你們都要丟在河裏;一切的女孩,你們要存留她的性命。」

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.