Exodus 15
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt: [Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.
1那時, 摩西 和 以色列 人向耶和華唱歌說: 我要向耶和華歌唱,因他大大戰勝, 將馬和騎馬的投在海中。
2Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum.
2耶和華是我的力量,我的詩歌, 也成了我的拯救。 這是我的上帝,我要讚美他, 是我父親的上帝,我要尊崇他。
3Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus,
3耶和華是戰士; 他的名是耶和華。
4currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare: electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.
4法老的車輛、軍兵,耶和華已拋在海中; 他特選的軍長都沉於 紅海 。
5Abyssi operuerunt eos; descenderunt in profundum quasi lapis.
5深水淹沒他們; 他們如同石頭墜到深處。
6Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum.
6耶和華啊,你的右手施展能力,顯出榮耀; 耶和華啊,你的右手摔碎仇敵。
7Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos: misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.
7你大發威嚴,推翻那些起來攻擊你的; 你發出烈怒 如火 ,燒滅他們像燒碎稭一樣。
8Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ: stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.
8你發鼻中的氣,水便聚起成堆, 大水直立如壘, 海中的深水凝結。
9Dixit inimicus: Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea: evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
9仇敵說:我要追趕,我要追上; 我要分擄物,我要在他們身上稱我的心願。 我要拔出刀來,親手殺滅他們。
10Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare: submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
10你叫風一吹,海就把他們淹沒; 他們如鉛沉在大水之中。
11Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?
11耶和華啊,眾神之中,誰能像你? 誰能像你-至聖至榮, 可頌可畏,施行奇事?
12Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.
12你伸出右手, 地便吞滅他們。
13Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti: et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.
13你憑慈愛領了你所贖的百姓; 你憑能力引他們到了你的聖所。
14Ascenderunt populi, et irati sunt: dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.
14外邦人聽見就發顫; 疼痛抓住 非利士 的居民。
15Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor: obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
15那時, 以東 的族長驚惶, 摩押 的英雄被戰兢抓住, 迦南 的居民 心 都消化了。
16Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
16驚駭恐懼臨到他們。 耶和華啊,因你膀臂的大能, 他們如石頭寂然不動, 等候你的百姓過去, 等候你所贖的百姓過去。
17Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine: sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.
17你要將他們領進去,栽於你產業的山上- 耶和華啊,就是你為自己所造的住處; 主啊,就是你手所建立的聖所。
18Dominus regnabit in æternum et ultra.
18耶和華必作王,直到永永遠遠!
19Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare: et reduxit super eos Dominus aquas maris: filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.]
19法老的馬匹、車輛,和馬兵下到海中,耶和華使海水回流,淹沒他們;惟有 以色列 人在海中走乾地。
20Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,
20亞倫 的姊姊,女先知 米利暗 ,手裏拿着鼓;眾婦女也跟她出去拿鼓跳舞。
21quibus præcinebat, dicens: [Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem ejus dejecit in mare.]
21米利暗 應聲說: 你們要歌頌耶和華,因他大大戰勝, 將馬和騎馬的投在海中。
22Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.
22摩西 領 以色列 人從 紅海 往前行,到了 書珥 的曠野,在曠野走了三天,找不着水。
23Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ: unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.
23到了 瑪拉 ,不能喝那裏的水;因為水苦,所以那地名叫 瑪拉 。
24Et murmuravit populus contra Moysen, dicens: Quid bibemus?
24百姓就向 摩西 發怨言,說:「我們喝甚麼呢?」
25At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum: quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt: ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,
25摩西 呼求耶和華,耶和華指示他一棵樹。他把樹丟在水裏,水就變甜了。 耶和華在那裏為他們定了律例、典章,在那裏試驗他們;
26dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te: ego enim Dominus sanator tuus.
26又說:「你若留意聽耶和華-你上帝的話,又行我眼中看為正的事,留心聽我的誡命,守我一切的律例,我就不將所加與 埃及 人的疾病加在你身上,因為我-耶和華是醫治你的。」
27Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ: et castrametati sunt juxta aquas.
27他們到了 以琳 ,在那裏有十二股水泉,七十棵棕樹;他們就在那裏的水邊安營。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.