Esther 1
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Æthiopiam super centum viginti septem provincias,
1亞哈隨魯 作王,從 印度 直到 古實 ,統管一百二十七省。
2quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni ejus exordium fuit.
2亞哈隨魯 王在 書珊 城的宮登基;
3Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et præfectis provinciarum coram se,
3在位第三年,為他一切首領臣僕設擺筵席,有 波斯 和 米底亞 的權貴,就是各省的貴冑與首領,在他面前。
4ut ostenderet divitias gloriæ regni sui, ac magnitudinem atque jactantiam potentiæ suæ, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus.
4他把他榮耀之國的豐富和他美好威嚴的尊貴給他們看了許多日,就是一百八十日。
5Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum: et jussit septem diebus convivium præparari in vestibulo horti, et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat.
5這日子滿了,又為所有住 書珊 城的大小人民在御園的院子裏設擺筵席七日。
6Et pendebant ex omni parte tentoria ærii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat.
6有白色、綠色、藍色的 帳子 ,用細麻繩、紫色繩從銀環內繫在白玉石柱上;有金銀的床榻擺在紅、白、黃、黑玉石的鋪石地上。
7Bibebant autem qui invitati erant aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et præcipuum ponebatur.
7用金器皿賜酒,器皿各有不同。御酒甚多,足顯王的厚意。
8Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, præponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet.
8喝酒有例,不准勉強人,因王吩咐宮裏的一切臣宰,讓人各隨己意。
9Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat.
9王后 瓦實提 在 亞哈隨魯 王的宮內也為婦女設擺筵席。
10Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, præcepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha, et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis qui in conspectu ejus ministrabant,
10第七日, 亞哈隨魯 王飲酒,心中快樂,就吩咐在他面前侍立的七個太監 米戶幔 、 比斯他 、 哈波拿 、 比革他 、 亞拔他 、 西達 、 甲迦 ,
11ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput ejus diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde.
11請王后 瓦實提 頭戴王后的冠冕到王面前,使各等臣民看她的美貌,因為她容貌甚美。
12Quæ renuit, et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus,
12王后 瓦實提 卻不肯遵太監所傳的王命而來,所以王甚發怒,心如火燒。
13interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant, et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac jura majorum
13那時,在王左右常見王面、國中坐高位的,有 波斯 和 米底亞 的七個大臣,就是 甲示拿 、 示達 、 押瑪他 、 他施斯 、 米力 、 瑪西拿 、 米母干 ,都是達時務的明哲人。按王的常規,辦事必先詢問知例明法的人。王問他們說:
14(erant autem primi et proximi, Charsena, et Sethar, et Admatha, et Tharsis, et Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum, atque Medorum, qui videbant faciem regis, et primi post eum residere soliti erant):
no verse 14 in this text
15cui sententiæ Vasthi regina subjaceret, quæ Assueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluisset.
15「王后 瓦實提 不遵太監所傳的王命,照例應當怎樣辦理呢?」
16Responditque Mamuchan, audiente rege atque principibus: Non solum regem læsit regina Vasthi, sed et omnes populos et principes qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri.
16米母干 在王和眾首領面前回答說:「王后 瓦實提 這事,不但得罪王,並且有害於王各省的臣民;
17Egredietur enim sermo reginæ ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos, et dicant: Rex Assuerus jussit ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit.
17因為王后這事必傳到眾婦人的耳中,說:『 亞哈隨魯 王吩咐王后 瓦實提 到王面前,她卻不來』,她們就藐視自己的丈夫。
18Atque hoc exemplo omnes principum conjuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum: unde regis justa est indignatio.
18今日 波斯 和 米底亞 的眾夫人聽見王后這事,必向王的大臣 照樣 行;從此必大開藐視和忿怒之端。
19Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum, quam præteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius altera, quæ melior est illa, accipiat.
19王若以為美,就降旨寫在 波斯 和 米底亞 人的例中,永不更改,不准 瓦實提 再到王面前,將她王后的位分賜給比她還好的人。
20Et hoc in omne (quod latissimum est) provinciarum tuarum divulgetur imperium, et cunctæ uxores, tam majorum quam minorum, deferant maritis suis honorem.
20所降的旨意傳遍通國(國度本來廣大),所有的婦人,無論丈夫貴賤都必尊敬他。」
21Placuit consilium ejus regi et principibus: fecitque rex juxta consilium Mamuchan,
21王和眾首領都以 米母干 的話為美,王就照這話去行,
22et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quæque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac majores in domibus suis: et hoc per cunctos populos divulgari.
22發詔書,用各省的文字、各族的方言通知各省,使為丈夫的在家中作主,各說本地的方言。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.