Esther 4
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Quæ cum audisset Mardochæus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,
1末底改 知道所做的這一切事,就撕裂衣服,穿麻衣,蒙灰塵,在城中行走,痛哭哀號。
2et hoc ejulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.
2到了朝門前 停住腳步 ,因為穿麻衣的不可進朝門。
3In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quæ crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Judæos, jejunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
3王的諭旨所到的各省各處, 猶大 人大大悲哀,禁食哭泣哀號,穿麻衣躺在灰中的甚多。
4Ingressæ autem sunt puellæ Esther et eunuchi, nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est, et vestem misit, ut ablato sacco induerent eum: quam accipere noluit.
4王后 以斯帖 的宮女和太監來把這事告訴 以斯帖 ,她甚是憂愁,就送衣服給 末底改 穿,要他脫下麻衣,他卻不受。
5Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, præcepit ei ut iret ad Mardochæum, et disceret ab eo cur hoc faceret.
5以斯帖 就把王所派伺候她的一個太監,名叫 哈他革 召來,吩咐他去見 末底改 ,要知道這是甚麼事,是甚麼緣故。
6Egressusque Athach, ivit ad Mardochæum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii:
6於是 哈他革 出到朝門前的寬闊處見 末底改 。
7qui indicavit ei omnia quæ acciderant: quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Judæorum nece inferret argentum.
7末底改 將自己所遇的事,並 哈曼 為滅絕 猶大 人應許捐入王庫的銀數都告訴了他;
8Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut reginæ ostenderet, et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suo.
8又將所抄寫傳遍 書珊 城要滅絕 猶大 人的旨意交給 哈他革 ,要給 以斯帖 看,又要給她說明,並囑咐她進去見王,為本族的人在王面前懇切祈求。
9Regressus Athach, nuntiavit Esther omnia quæ Mardochæus dixerat.
9哈他革 回來,將 末底改 的話告訴 以斯帖 ;
10Quæ respondit ei, et jussit ut diceret Mardochæo:
10以斯帖 就吩咐 哈他革 去見 末底改 , 說 :
11Omnes servi regis, et cunctæ, quæ sub ditione ejus sunt, norunt provinciæ, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ, atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero, quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum?
11「王的一切臣僕和各省的人民都知道有一個定例:若不蒙召,擅入內院見王的,無論男女必被治死;除非王向他伸出金杖,不得存活。現在我沒有蒙召進去見王已經三十日了。」
12Quod cum audisset Mardochæus,
12人就把 以斯帖 這話告訴 末底改 。
13rursum mandavit Esther, dicens: Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es præ cunctis Judæis:
13末底改 託人回覆 以斯帖 說:「你莫想在王宮裏強過一切 猶大 人,得免這禍。
14si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Judæi: et tu, et domus patris tui, peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?
14此時你若閉口不言, 猶大 人必從別處得解脫,蒙拯救;你和你父家必致滅亡。焉知你得了王后的位分不是為現今的機會嗎?」
15Rursumque Esther hæc Mardochæo verba mandavit:
15以斯帖 就吩咐人回報 末底改 說:
16Vade, et congrega omnes Judæos quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo.
16「你當去招聚 書珊 城所有的 猶大 人,為我禁食三晝三夜,不吃不喝;我和我的宮女也要這樣禁食。然後我違例進去見王,我若死就死吧!」
17Ivit itaque Mardochæus, et fecit omnia quæ ei Esther præceperat.
17於是 末底改 照 以斯帖 一切所吩咐的去行。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.