Micha Propheta 1
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthiten, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.
1當 猶大 王 約坦 、 亞哈斯 、 希西家 在位的時候, 摩利沙 人 彌迦 得耶和華的默示,論 撒馬利亞 和 耶路撒冷 。
2[Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus: et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.
2萬民哪,你們都要聽! 地和其上所有的,也都要側耳而聽! 主耶和華從他的聖殿 要見證你們的不是。
3Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et calcabit super excelsa terræ.
3看哪,耶和華出了他的居所, 降臨步行地的高處。
4Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps.
4眾山在他以下必消化, 諸谷必崩裂, 如蠟化在火中, 如水沖下山坡。
5In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israël. Quod scelus Jacob? nonne Samaria? et quæ excelsa Judæ? nonne Jerusalem?
5這都因 雅各 的罪過, 以色列 家的罪惡。 雅各 的罪過在哪裏呢? 豈不是在 撒馬利亞 嗎? 猶大 的邱壇在哪裏呢? 豈不是在 耶路撒冷 嗎?
6Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea; et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo.
6所以我必使 撒馬利亞 變為田野的亂堆, 又作為種葡萄之處; 也必將她的石頭倒在谷中, 露出根基來。
7Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur.
7她一切雕刻的偶像必被打碎; 她所得的財物必被火燒; 所有的偶像我必毀滅; 因為是從妓女雇價所聚來的, 後必歸為妓女的雇價。
8Super hoc plangam, et ululabo; vadam spoliatus, et nudus; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum:
8先知說:因此我必大聲哀號, 赤腳露體而行; 又要呼號如野狗, 哀鳴如鴕鳥。
9quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam; tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem.
9因為 撒馬利亞 的傷痕無法醫治, 延及 猶大 和 耶路撒冷 我民的城門。
10In Geth nolite annuntiare; lacrimis ne ploretis; in domo pulveris pulvere vos conspergite.
10不要在 迦特 報告這事, 總不要哭泣; 我在 伯‧亞弗拉 滾於灰塵之中。
11Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia: non est egressa quæ habitat in exitu: planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet.
11沙斐 的居民哪,你們要赤身蒙羞過去。 撒南 的居民不敢出來。 伯‧以薛 人的哀哭使你們無處可站。
12Quia infirmata est in bonum, quæ habitat in amaritudinibus; quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem.
12瑪律 的居民心甚憂急,切望得好處, 因為災禍從耶和華那裏臨到 耶路撒冷 的城門。
13Tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis: principium peccati est filiæ Sion, quia in te inventa sunt scelera Israël.
13拉吉 的居民哪,要用快馬套車; 錫安 民的罪由你而起; 以色列 人的罪過在你那裏顯出。
14Propterea dabit emissarios super hæreditatem Geth, domus mendacii in deceptionem regibus Israël.
14猶大 啊,你要將禮物送給 摩利設‧迦特 。 亞革悉 的眾族必用詭詐待 以色列 諸王。
15Adhuc hæredem adducam tibi quæ habitas in Maresa; usque ad Odollam veniet gloria Israël.
15瑪利沙 的居民哪, 我必使那奪取你的來到你這裏; 以色列 的尊貴人必到 亞杜蘭 。
16Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te.]
16猶大 啊,要為你所喜愛的兒女剪除你的頭髮, 使頭光禿,要大大地光禿,如同禿鷹, 因為他們都被擄去離開你。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.