Exodus 28
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
1「你要從 以色列 人中,使你的哥哥 亞倫 和他的兒子 拿答 、 亞比戶 、 以利亞撒 、 以他瑪 一同就近你,給我供祭司的職分。
2Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.
2你要給你哥哥 亞倫 做聖衣為榮耀,為華美。
3Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
3又要吩咐一切心中有智慧的,就是我用智慧的靈所充滿的,給 亞倫 做衣服,使他分別為聖,可以給我供祭司的職分。
4Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet: rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.
4所要做的就是胸牌、以弗得、外袍、雜色的內袍、冠冕、腰帶,使你哥哥 亞倫 和他兒子 穿 這聖服,可以給我供祭司的職分。
5Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.
5要用金 線 和藍色、紫色、朱紅色 線 ,並細麻去做。
6Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.
6「他們要拿金 線 和藍色、紫色、朱紅色 線 ,並撚的細麻,用巧匠的手工做以弗得。
7Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.
7以弗得當有兩條肩帶,接上兩頭,使它相連。
8Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
8其上巧工織的帶子,要和以弗得一樣的做法,用以束上,與以弗得接連一塊,要用金 線 和藍色、紫色、朱紅色 線 ,並撚的細麻做成。
9Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël:
9要取兩塊紅瑪瑙,在上面刻 以色列 兒子的名字:
10sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.
10六個名字在這塊寶石上,六個名字在那塊寶石上,都照他們生來的次序。
11Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos:
11要用刻寶石的手工,彷彿刻圖書,按着 以色列 兒子的名字,刻這兩塊寶石,要鑲在金槽上。
12et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.
12要將這兩塊寶石安在以弗得的兩條肩帶上,為 以色列 人做紀念石。 亞倫 要在兩肩上擔他們的名字,在耶和華面前作為紀念。
13Facies et uncinos ex auro,
13要用金子做二槽,
14et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.
14又拿精金,用擰工彷彿擰繩子,做兩條鍊子,把這擰成的鍊子搭在二槽上。」
15Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
15「你要用巧匠的手工做一個決斷的胸牌。要和以弗得一樣的做法:用金 線 和藍色、紫色、朱紅色 線 ,並撚的細麻做成。
16Quadrangulum erit et duplex: mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.
16這胸牌要四方的,疊為兩層,長一虎口,寬一虎口。
17Ponesque in eo quatuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus:
17要在上面鑲寶石四行:第一行是紅寶石、紅璧璽、紅玉;
18in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis:
18第二行是綠寶石、藍寶石、金鋼石;
19in tertio ligurius, achates, et amethystus:
19第三行是紫瑪瑙、白瑪瑙、紫晶;
20in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.
20第四行是水蒼玉、紅瑪瑙、碧玉。這都要鑲在金槽中。
21Habebuntque nomina filiorum Israël: duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.
21這些寶石都要按着 以色列 十二個兒子的名字,彷彿刻圖書,刻十二個支派的名字。
22Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo,
22要在胸牌上用精金擰成如繩的鍊子。
23et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate:
23在胸牌上也要做兩個金環,安在胸牌的兩頭。
24catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus,
24要把那兩條擰成的金鍊子,穿過胸牌兩頭的環子。
25et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.
25又要把鍊子的那兩頭接在兩槽上,安在以弗得前面肩帶上。
26Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.
26要做兩個金環,安在胸牌的兩頭,在以弗得裏面的邊上。
27Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,
27又要做兩個金環,安在以弗得前面兩條肩帶的下邊,挨近相接之處,在以弗得巧工織的帶子以上。
28et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.
28要用藍細帶子把胸牌的環子與以弗得的環子繫住,使胸牌貼在以弗得巧工織的帶子上,不可與以弗得離縫。
29Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum.
29亞倫 進聖所的時候,要將決斷胸牌,就是刻着 以色列 兒子名字的,帶在胸前,在耶和華面前常作紀念。
30Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino: et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper.
30又要將烏陵和土明放在決斷的胸牌裏; 亞倫 進到耶和華面前的時候,要帶在胸前,在耶和華面前常將 以色列 人的決斷牌帶在胸前。」
31Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
31「你要做以弗得的外袍,顏色全是藍的。
32in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.
32袍上要為頭留一領口,口的周圍織出領邊來,彷彿鎧甲的領口,免得破裂。
33Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,
33袍子周圍底邊上要用藍色、紫色、朱紅色 線 做石榴。在袍子周圍的石榴中間要有金鈴鐺:
34ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum: rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.
34一個金鈴鐺一個石榴,一個金鈴鐺一個石榴,在袍子周圍的底邊上。
35Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
35亞倫 供職的時候要穿這袍子。他進聖所到耶和華面前,以及出來的時候,袍上的響聲必被聽見,使他不至於死亡。
36Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.
36「你要用精金做一面牌,在上面按刻圖書之法刻着『歸耶和華為聖』。
37Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,
37要用一條藍細帶子將牌繫在冠冕的前面。
38imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.
38這牌必在 亞倫 的額上, 亞倫 要擔當干犯聖物 條例 的罪孽;這聖物是 以色列 人在一切的聖禮物上所分別為聖的。這牌要常在他的額上,使他們可以在耶和華面前蒙悅納。
39Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.
39要用雜色細麻 線 織內袍,用細麻布做冠冕,又用繡花的手工做腰帶。
40Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem:
40「你要為 亞倫 的兒子做內袍、腰帶、裹頭巾,為榮耀,為華美。
41vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.
41要把這些給你的哥哥 亞倫 和他的兒子穿戴,又要膏他們,將他們分別為聖,好給我供祭司的職分。
42Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora:
42要給他們做細麻布褲子,遮掩下體;褲子當從腰達到大腿。
43et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.
43亞倫 和他兒子進入會幕,或就近壇,在聖所供職的時候必穿上,免得擔罪而死。這要為 亞倫 和他的後裔作永遠的定例。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.