Exodus
Chapter 18
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Exodus 18

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto,
1摩西 的岳父, 米甸 祭司 葉忒羅 ,聽見上帝為 摩西 和上帝的百姓 以色列 所行的一切事,就是耶和華將 以色列 從 埃及 領出來的事,
2tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat,
2便帶着 摩西 的妻子 西坡拉 ,就是 摩西 從前打發回去的,
3et duos filios ejus: quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena;
3又帶着 西坡拉 的兩個兒子,一個名叫 革舜 ,因為 摩西 說:「我在外邦作了寄居的」;
4alter vero Eliezer: Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.
4一個名叫 以利以謝 ,因為 他說 :「我父親的上帝幫助了我,救我脫離法老的刀。」
5Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei.
5摩西 的岳父 葉忒羅 帶着 摩西 的妻子和兩個兒子來到上帝的山,就是 摩西 在曠野安營的地方。
6Et mandavit Moysi, dicens: Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.
6他對 摩西 說:「我是你岳父 葉忒羅 ,帶着你的妻子和兩個兒子來到你這裏。」
7Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,
7摩西 迎接他的岳父,向他下拜,與他親嘴,彼此問安,都進了帳棚。
8narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël: universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.
8摩西 將耶和華為 以色列 的緣故向法老和 埃及 人所行的一切事,以及路上所遭遇的一切艱難,並耶和華怎樣搭救他們,都述說與他岳父聽。
9Lætatusque est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israëli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum.
9葉忒羅 因耶和華待 以色列 的一切好處,就是拯救他們脫離 埃及 人的手,便甚歡喜。
10Et ait: Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis; qui eruit populum suum de manu Ægypti.
10葉忒羅 說:「耶和華是應當稱頌的;他救了你們脫離 埃及 人和法老的手,將這百姓從 埃及 人的手下救出來。
11Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos.
11我現今在 埃及 人向這百姓發狂傲的事上得知,耶和華比萬神都大。」
12Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo: veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo.
12摩西 的岳父 葉忒羅 把燔祭和 平安 祭獻給上帝。 亞倫 和 以色列 的眾長老都來了,與 摩西 的岳父在上帝面前吃飯。
13Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.
13第二天, 摩西 坐着審判百姓,百姓從早到晚都站在 摩西 的左右。
14Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam?
14摩西 的岳父看見他向百姓所做的一切事,就說:「你向百姓做的是甚麼事呢?你為甚麼獨自坐着,眾百姓從早到晚都站在你的左右呢?」
15Cui respondit Moyses: Venit ad me populus quærens sententiam Dei:
15摩西 對岳父說:「這是因百姓到我這裏來求問上帝。
16cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam præcepta Dei, et leges ejus.
16他們有事的時候就到我這裏來,我便在兩造之間施行審判;我又叫他們知道上帝的律例和法度。」
17At ille: Non bonam, inquit, rem facis.
17摩西 的岳父說:「你這做的不好。
18Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere.
18你和這些百姓必都疲憊;因為這事太重,你獨自一人辦理不了。
19Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum:
19現在你要聽我的話。我為你出個主意,願上帝與你同在。你要替百姓到上帝面前,將案件奏告上帝;
20ostendasque populo cæremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.
20又要將律例和法度教訓他們,指示他們當行的道,當做的事;
21Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,
21並要從百姓中揀選有才能的人,就是敬畏上帝、誠實無妄、恨不義之財的人,派他們作千夫長、百夫長、五十夫長、十夫長,管理百姓,
22qui judicent populum omni tempore: quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent: leviusque sit tibi, partito in alios onere.
22叫他們隨時審判百姓,大事都要呈到你這裏,小事他們自己可以審判。這樣,你就輕省些,他們也可以同當此任。
23Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et præcepta ejus poteris sustentare: et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.
23你若這樣行,上帝也這樣吩咐你,你就能受得住,這百姓也都平平安安歸回他們的住處。」
24Quibus auditis, Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat.
24於是, 摩西 聽從他岳父的話,按着他所說的去行。
25Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.
25摩西 從 以色列 人中揀選了有才能的人,立他們為百姓的首領,作千夫長、百夫長、五十夫長、十夫長。
26Qui judicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.
26他們隨時審判百姓,有難斷的案件就呈到 摩西 那裏,但各樣小事他們自己審判。
27Dimisitque cognatum suum: qui reversus abiit in terram suam.
27此後, 摩西 讓他的岳父去,他就往本地去了。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.