Exodus
Chapter 25
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Exodus 25

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
1耶和華曉諭 摩西 說:
2Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias: ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.
2「你告訴 以色列 人當為我送禮物來;凡甘心樂意的,你們就可以收下歸我。
3Hæc sunt autem quæ accipere debeatis: aurum, et argentum, et æs,
3所要收的禮物:就是金、銀、銅,
4hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
4藍色、紫色、朱紅色 線 ,細麻,山羊 毛 ,
5et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim:
5染紅的公羊皮,海狗皮,皂莢木,
6oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris:
6點燈的油並做膏油和香的香料,
7lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.
7紅瑪瑙與別樣的寶石,可以鑲嵌在以弗得和胸牌上。
8Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum:
8又當為我造聖所,使我可以住在他們中間。
9juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud:
9製造帳幕和其中的一切器具都要照我所指示你的樣式。」
10arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem.
10「要用皂莢木做一櫃,長二肘半,寬一肘半,高一肘半。
11Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris: faciesque supra, coronam auream per circuitum:
11要裏外包上精金,四圍鑲上金牙邊。
12et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos: duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.
12也要鑄四個金環,安在櫃的四腳上;這邊兩環,那邊兩環。
13Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.
13要用皂莢木做兩根槓,用金包裹。
14Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis:
14要把槓穿在櫃旁的環內,以便抬櫃。
15qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.
15這槓要常在櫃的環內,不可抽出來。
16Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.
16必將我所要賜給你的法 版 放在櫃裏。
17Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.
17要用精金做施恩座 ,長二肘半,寬一肘半。
18Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.
18要用金子錘出兩個基路伯來,安在施恩座的兩頭。
19Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
19這頭做一個基路伯,那頭做一個基路伯,二基路伯要接連一塊,在施恩座的兩頭。
20Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,
20二基路伯要高張翅膀,遮掩施恩座。基路伯要臉對臉,朝着施恩座。
21in qua pones testimonium quod dabo tibi.
21要將施恩座安在櫃的上邊,又將我所要賜給你的法 版 放在櫃裏。
22Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.
22我要在那裏與你相會,又要從法櫃施恩座上二基路伯中間,和你說我所要吩咐你傳給 以色列 人的一切事。」
23Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.
23「要用皂莢木做一張桌子,長二肘,寬一肘,高一肘半。
24Et inaurabis eam auro purissimo: faciesque illi labium aureum per circuitum,
24要包上精金,四圍鑲上金牙邊。
25et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis: et super illam, alteram coronam aureolam.
25桌子的四圍各做一掌寬的橫樑,橫樑上鑲着金牙邊。
26Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.
26要做四個金環,安在桌子的四角上,就是桌子四腳上的四角。
27Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.
27安環子的地方要挨近橫樑,可以穿槓抬桌子。
28Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.
28要用皂莢木做兩根槓,用金包裹,以便抬桌子。
29Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.
29要做桌子上的盤子、調羹,並奠 酒 的爵和瓶;這都要用精金製作。
30Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
30又要在桌子上,在我面前,常擺陳設餅。」
31Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.
31「要用精金做一個燈臺。燈臺的座和幹與杯、球、花,都要接連一塊錘出來。
32Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.
32燈臺兩旁要杈出六個枝子:這旁三個,那旁三個。
33Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili:
33這旁每枝上有三個杯,形狀像杏花,有球,有花;那旁每枝上也有三個杯,形狀像杏花,有球,有花。從燈臺杈出來的六個枝子都是如此。
34in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.
34燈臺上有四個杯,形狀像杏花,有球,有花。
35Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.
35燈臺每兩個枝子以下有球與枝子接連一塊。燈臺出的六個枝子都是如此。
36Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.
36球和枝子要接連一塊,都是一塊精金錘出來的。
37Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.
37要做燈臺的七個燈盞。祭司要點這燈,使燈光對照。
38Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.
38燈臺的蠟剪和蠟花盤也是要精金的。
39Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.
39做燈臺和這一切的器具要用精金一他連得。
40Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.
40要謹慎做這些物件,都要照着在山上指示你的樣式。」

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.