Proverbiorum 14
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1[Sapiens mulier ædificat domum suam; insipiens exstructam quoque manibus destruet.
1智慧婦人建立家室; 愚妄婦人親手拆毀。
2Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.
2行動正直的,敬畏耶和華; 行事乖僻的,卻藐視他。
3In ore stulti virga superbiæ; labia autem sapientium custodiunt eos.
3愚妄人口中驕傲,如杖責打己身; 智慧人的嘴必保守自己。
4Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
4家裏無牛,槽頭乾淨; 土產加多乃憑牛力。
5Testis fidelis non mentitur; profert autem mendacium dolosus testis.
5誠實見證人不說謊話; 假見證人吐出謊言。
6Quærit derisor sapientiam, et non invenit; doctrina prudentium facilis.
6褻慢人尋智慧,卻尋不着; 聰明人易得知識。
7Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.
7到愚昧人面前, 不見他嘴中有知識。
8Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.
8通達人的智慧在乎明白己道; 愚昧人的愚妄乃是詭詐。
9Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.
9愚妄人犯罪,以為戲耍; 正直人互相喜悅。
10Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
10心中的苦楚,自己知道; 心裏的喜樂,外人無干。
11Domus impiorum delebitur: tabernacula vero justorum germinabunt.
11奸惡人的房屋必傾倒; 正直人的帳棚必興盛。
12Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.
12有一條路,人以為正, 至終成為死亡之路。
13Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
13人在喜笑中,心也憂愁; 快樂至極就生愁苦。
14Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.]
14心中背道的,必滿得自己的結果; 善人必從自己 的行為得以知足 。
15[Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
15愚蒙人是話都信; 通達人步步謹慎。
16Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit.
16智慧人懼怕,就遠離惡事; 愚妄人卻狂傲自恃。
17Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.
17輕易發怒的,行事愚妄; 設立詭計的,被人恨惡。
18Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.
18愚蒙人得愚昧為產業; 通達人得知識為冠冕。
19Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.
19壞人俯伏在善人面前; 惡人俯伏在義人門口。
20Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi.
20貧窮人連鄰舍也恨他; 富足人朋友最多。
21Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.
21藐視鄰舍的,這人有罪; 憐憫貧窮的,這人有福。
22Errant qui operantur malum; misericordia et veritas præparant bona.
22謀惡的,豈非走入迷途嗎? 謀善的, 必得 慈愛和誠實。
23In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
23諸般勤勞都有益處; 嘴上多言乃致窮乏。
24Corona sapientium divitiæ eorum; fatuitas stultorum imprudentia.
24智慧人的財為自己的冠冕; 愚妄人的愚昧終是愚昧。
25Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.]
25作真見證的,救人性命; 吐出謊言的, 施行 詭詐。
26[In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.
26敬畏耶和華的,大有倚靠; 他的兒女也有避難所。
27Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.
27敬畏耶和華就是生命的泉源, 可以使人離開死亡的網羅。
28In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.
28帝王榮耀在乎民多; 君王衰敗在乎民少。
29Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.
29不輕易發怒的,大有聰明; 性情暴躁的,大顯愚妄。
30Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia.
30心中安靜是肉體的生命; 嫉妒是骨中的朽爛。
31Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus; honorat autem eum qui miseretur pauperis.
31欺壓貧寒的,是辱沒造他的主; 憐憫窮乏的,乃是尊敬主。
32In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua.
32惡人在所行的惡上必被推倒; 義人臨死,有所投靠。
33In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.
33智慧存在聰明人心中; 愚昧人心裏所存的,顯而易見。
34Justitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum.
34公義使邦國高舉; 罪惡是人民的羞辱。
35Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam ejus inutilis sustinebit.]
35智慧的臣子蒙王恩惠; 貽羞的僕人遭其震怒。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.