Proverbiorum
Chapter 29
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Proverbiorum 29

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1[Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.
1人屢次受責罰,仍然硬着頸項; 他必頃刻敗壞,無法可治。
2In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
2義人增多,民就喜樂; 惡人掌權,民就歎息。
3Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
3愛慕智慧的,使父親喜樂; 與妓女結交的,卻浪費錢財。
4Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam.
4王藉公平,使國堅定; 索要賄賂,使國傾敗。
5Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.
5諂媚鄰舍的, 就是設網羅絆他的腳。
6Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.
6惡人犯罪,自陷網羅; 惟獨義人歡呼喜樂。
7Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam.
7義人知道查明窮人的案; 惡人沒有聰明,就不得而知。
8Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem.
8褻慢人煽惑通城; 智慧人止息眾怒。
9Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
9智慧人與愚妄人相爭, 或怒或笑,總不能使他止息。
10Viri sanguinum oderunt simplicem; justi autem quærunt animam ejus.
10好流人血的,恨惡完全人, 索取正直人的性命。
11Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum.
11愚妄人怒氣全發; 智慧人忍氣含怒。
12Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
12君王若聽謊言, 他一切臣僕都是奸惡。
13Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus.
13貧窮人、強暴人在世相遇; 他們的眼目都蒙耶和華光照。
14Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.]
14君王憑誠實判斷窮人; 他的國位必永遠堅立。
15[Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.
15杖打和責備能加增智慧; 放縱的兒子使母親羞愧。
16In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.
16惡人加多,過犯也加多, 義人必看見他們跌倒。
17Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.
17管教你的兒子,他就使你得安息, 也必使你心裏喜樂。
18Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est.
18沒有異象,民就放肆; 惟遵守律法的,便為有福。
19Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
19只用言語,僕人不肯受管教; 他雖然明白,也不留意。
20Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio.
20你見言語急躁的人嗎? 愚昧人比他更有指望。
21Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.]
21人將僕人從小嬌養, 這僕人終久必成了他的兒子。
22[Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.
22好氣的人挑啟爭端; 暴怒的人多多犯罪。
23Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.
23人的高傲必使他卑下; 心裏謙遜的,必得尊榮。
24Qui cum fure participat odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat.
24人與盜賊分贓,是恨惡自己的性命; 他聽見叫人發誓的聲音,卻不言語。
25Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.
25懼怕人的,陷入網羅; 惟有倚靠耶和華的,必得安穩。
26Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum.
26求王恩的人多; 定人事乃在耶和華。
27Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.]
27為非作歹的,被義人憎嫌; 行事正直的,被惡人憎惡。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.