Proverbiorum 16
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1[Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam.
1心中的謀算在乎人; 舌頭的應對由於耶和華。
2Omnes viæ hominis patent oculis ejus; spirituum ponderator est Dominus.
2人一切所行的,在自己眼中看為清潔; 惟有耶和華衡量人心。
3Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.
3你所做的,要交託耶和華, 你所謀的,就必成立。
4Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.
4耶和華所造的,各適其用; 就是惡人也為禍患的日子所造。
5Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.
5凡心裏驕傲的,為耶和華所憎惡; 雖然 連手,他必不免受罰。
6Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.
6因憐憫誠實,罪孽得贖; 敬畏耶和華的,遠離惡事。
7Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
7人所行的,若蒙耶和華喜悅, 耶和華也使他的仇敵與他和好。
8Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate.
8多有財利,行事不義, 不如少有財利,行事公義。
9Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.]
9人心籌算自己的道路; 惟耶和華指引他的腳步。
10[Divinatio in labiis regis; in judicio non errabit os ejus.
10王的嘴中有神語, 審判之時,他的口必不差錯。
11Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.
11公道的天平和秤都屬耶和華; 囊中一切法碼都為他所定。
12Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.
12作惡,為王所憎惡, 因國位是靠公義堅立。
13Voluntas regum labia justa; qui recta loquitur diligetur.
13公義的嘴為王所喜悅; 說正直話的,為王所喜愛。
14Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.
14王的震怒如殺人的使者; 但智慧人能止息王怒。
15In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.]
15王的臉光使人有生命; 王的恩典好像春雲時雨。
16[Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
16得智慧勝似得金子; 選聰明強如選銀子。
17Semita justorum declinat mala; custos animæ suæ servat viam suam.
17正直人的道是遠離惡事; 謹守己路的,是保全性命。
18Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.
18驕傲在敗壞以先; 狂心在跌倒之前。
19Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.
19心裏謙卑與窮乏人來往, 強如將擄物與驕傲人同分。
20Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.
20謹守訓言的,必得好處; 倚靠耶和華的,便為有福。
21Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.
21心中有智慧,必稱為通達人; 嘴中的甜言,加增人的學問。
22Fons vitæ eruditio possidentis; doctrina stultorum fatuitas.]
22人有智慧就有生命的泉源; 愚昧人必被愚昧懲治。
23[Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.
23智慧人的心教訓他的口, 又使他的嘴增長學問。
24Favus mellis composita verba; dulcedo animæ sanitas ossium.
24良言 如同 蜂房, 使心覺甘甜,使骨得醫治。
25Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.
25有一條路,人以為正, 至終成為死亡之路。
26Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.
26勞力人的胃口使他勞力, 因為他的口腹催逼他。
27Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.
27匪徒圖謀奸惡, 嘴上彷彿有燒焦的火。
28Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.
28乖僻人播散紛爭; 傳舌的,離間密友。
29Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.
29強暴人誘惑鄰舍, 領他走不善之道。
30Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.
30眼目緊合的,圖謀乖僻; 嘴唇緊閉的,成就邪惡。
31Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur.
31白髮是榮耀的冠冕, 在公義的道上必能得着。
32Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.
32不輕易發怒的,勝過勇士; 治服己心的,強如取城。
33Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.]
33籤放在懷裏, 定事由耶和華。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.