Genesis 49
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.
1雅各 叫了他的兒子們來,說:「你們都來聚集,我好把你們日後必遇的事告訴你們。
2[Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum:
2雅各 的兒子們,你們要聚集而聽, 要聽你們父親 以色列 的話。
3Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei; prior in donis, major in imperio.
3呂便 哪,你是我的長子, 是我力量強壯的時候生的, 本當大有尊榮,權力超眾。
4Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.
4但你 放縱情慾, 滾沸如水, 必不得居首位; 因為你上了你父親的床, 污穢了我的榻。
5Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.
5西緬 和 利未 是弟兄; 他們的刀劍是殘忍的器具。
6In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.
6我的靈啊,不要與他們同謀; 我的心哪,不要與他們聯絡; 因為他們趁怒殺害人命, 任意砍斷牛腿大筋。
7Maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.
7他們的怒氣暴烈可咒; 他們的忿恨殘忍可詛。 我要使他們分居在 雅各 家裏 , 散住在 以色列 地中 。
8Juda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.
8猶大 啊,你弟兄們必讚美你; 你手必掐住仇敵的頸項; 你父親的兒子們必向你下拜。
9Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna: quis suscitabit eum?
9猶大 是個小獅子; 我兒啊,你抓了食便上去。 你屈下身去,臥如公獅, 蹲如母獅,誰敢惹你?
10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.
10圭必不離 猶大 , 杖必不離他兩腳之間, 直等細羅來到, 萬民都必歸順。
11Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.
11猶大 把小驢拴在葡萄樹上, 把驢駒拴在美好的葡萄樹上。 他在葡萄酒中洗了衣服, 在葡萄汁中洗了袍褂。
12Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.
12他的眼睛必因酒紅潤; 他的牙齒必因奶白亮。
13Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.
13西布倫 必住在海口, 必成為停船的海口; 他的境界必延到 西頓 。
14Issachar asinus fortis accubans inter terminos.
14以薩迦 是個強壯的驢, 臥在羊圈之中。
15Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.
15他以安靜為佳,以肥地為美, 便低肩背重,成為服苦的僕人。
16Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.
16但 必判斷他的民, 作 以色列 支派之一。
17Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.
17但 必作道上的蛇,路中的虺, 咬傷馬蹄,使騎馬的墜落於後。
18Salutare tuum expectabo, Domine.
18耶和華啊,我向來等候你的救恩。
19Gad, accinctus præliabatur ante eum: et ipse accingetur retrorsum.
19迦得 必被敵軍追逼, 他卻要追逼他們的腳跟。
20Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.
20亞設 之地必出肥美的糧食, 且出君王的美味。
21Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.
21拿弗他利 是被釋放的母鹿; 他出嘉美的言語。
22Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiæ discurrerunt super murum.
22約瑟 是多結果子的樹枝, 是泉旁多結果的枝子; 他的枝條探出牆外。
23Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.
23弓箭手將他苦害, 向他射箭,逼迫他。
24Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israël.
24但他的弓仍舊堅硬; 他的手健壯敏捷。 這是因 以色列 的牧者, 以色列 的磐石- 就是 雅各 的大能者。
25Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.
25你父親的上帝必幫助你; 那全能者必將天上所有的福, 地裏所藏的福,以及生產乳養的福,都賜給你。
26Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum: fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.
26你父親所祝的福 勝過我祖先所祝的福, 如永世的山嶺,至極的邊界; 這些福必降在 約瑟 的頭上, 臨到那與弟兄迥別之人的頂上。
27Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.]
27便雅憫 是個撕掠的狼, 早晨要吃他所抓的, 晚上要分他所奪的。」
28Omnes hi in tribubus Israël duodecim: hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.
28這一切是 以色列 的十二支派;這也是他們的父親對他們所說的話,為他們所祝的福,都是按着各人的福分為他們祝福。
29Et præcepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,
29他又囑咐他們說:「我將要歸到我列祖那裏,你們要將我葬在 赫 人 以弗崙 田間的洞裏,與我祖我父在一處,
30contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.
30就是在 迦南 地 幔利 前、 麥比拉 田間的洞;那洞和田是 亞伯拉罕 向 赫 人 以弗崙 買來為業,作墳地的。
31Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet.
31他們在那裏葬了 亞伯拉罕 和他妻子 撒拉 ,又在那裏葬了 以撒 和他的妻子 利百加 ;我也在那裏葬了 利亞 。
32Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum.
32那塊田和田間的洞原是向 赫 人買的。」
no verse 33 in this text
33雅各 囑咐眾子已畢,就把腳收在床上,氣絕而死,歸他列祖那裏去了。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.