Genesis 12
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi.
1耶和華對 亞伯蘭 說:「你要離開本地、本族、父家,往我所要指示你的地去。
2Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.
2我必叫你成為大國。我必賜福給你,叫你的名為大;你也要叫別人得福。
3Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ.
3為你祝福的,我必賜福與他;那咒詛你的,我必咒詛他。地上的萬族都要因你得福。」
4Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.
4亞伯蘭 就照着耶和華的吩咐去了; 羅得 也和他同去。 亞伯蘭 出 哈蘭 的時候年七十五歲。
5Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,
5亞伯蘭 將他妻子 撒萊 和姪兒 羅得 ,連他們在 哈蘭 所積蓄的財物、所得的人口,都帶往 迦南 地去。他們就到了 迦南 地。
6pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chananæus autem tunc erat in terra.
6亞伯蘭 經過那地,到了 示劍 地方、 摩利 橡樹那裏。那時 迦南 人住在那地。
7Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
7耶和華向 亞伯蘭 顯現,說:「我要把這地賜給你的後裔。」 亞伯蘭 就在那裏為向他顯現的耶和華築了一座壇。
8Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus.
8從那裏他又遷到 伯特利 東邊的山,支搭帳棚;西邊是 伯特利 ,東邊是 艾 。他在那裏又為耶和華築了一座壇,求告耶和華的名。
9Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.
9後來 亞伯蘭 又漸漸遷往南地去。
10Facta est autem fames in terra: descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi: prævaluerat enim fames in terra.
10那地遭遇饑荒。因饑荒甚大, 亞伯蘭 就下 埃及 去,要在那裏暫居。
11Cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ: Novi quod pulchra sis mulier:
11將近 埃及 ,就對他妻子 撒萊 說:「我知道你是容貌俊美的婦人。
12et quod cum viderint te Ægyptii, dicturi sunt: Uxor ipsius est: et interficient me, et te reservabunt.
12埃及 人看見你必說:『這是他的妻子』,他們就要殺我,卻叫你存活。
13Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui.
13求你說,你是我的妹子,使我因你得平安,我的命也因你存活。」
14Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis.
14及至 亞伯蘭 到了 埃及 , 埃及 人看見那婦人極其美貌。
15Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum: et sublata est mulier in domum Pharaonis.
15法老的臣宰看見了她,就在法老面前誇獎她。那婦人就被帶進法老的宮去。
16Abram vero bene usi sunt propter illam: fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli.
16法老因這婦人就厚待 亞伯蘭 , 亞伯蘭 得了許多牛、羊、駱駝、公驢、母驢、僕婢。
17Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram.
17耶和華因 亞伯蘭 妻子 撒萊 的緣故,降大災與法老和他的全家。
18Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset?
18法老就召了 亞伯蘭 來,說:「你這向我做的是甚麼事呢?為甚麼沒有告訴我她是你的妻子?
19quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade.
19為甚麼說她是你的妹子,以致我把她取來要作我的妻子?現在你的妻子在這裏,可以帶她走吧。」
20Præcepitque Pharao super Abram viris: et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quæ habebat.
20於是法老吩咐人將 亞伯蘭 和他妻子,並他所有的都送走了。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.