Genesis 45
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus: unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ.
1約瑟 在左右站着的人面前情不自禁,吩咐一聲說:「人都要離開我出去!」 約瑟 和弟兄們相認的時候並沒有一人站在他面前。
2Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis.
2他就放聲大哭; 埃及 人和法老家中的人都聽見了。
3Et dixit fratribus suis: Ego sum Joseph: adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.
3約瑟 對他弟兄們說:「我是 約瑟 。我的父親還在嗎?」他弟兄不能回答,因為在他面前都驚惶。
4Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum.
4約瑟 又對他弟兄們說:「請你們近前來。」他們就近前來。他說:「我是你們的兄弟 約瑟 ,就是你們所賣到 埃及 的。
5Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum.
5現在,不要因為把我賣到這裏自憂自恨。這是上帝差我在你們以先來,為要保全生命。
6Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti.
6現在這地的饑荒已經二年了,還有五年不能耕種,不能收成。
7Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.
7上帝差我在你們以先來,為要給你們存留餘種在世上,又要大施拯救,保全你們的生命。
8Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti.
8這樣看來,差我到這裏來的不是你們,乃是上帝。他又使我如法老的父,作他全家的主,並 埃及 全地的宰相。
9Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei: Hæc mandat filius tuus Joseph: Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti: descende ad me, ne moreris,
9你們要趕緊上到我父親那裏,對他說:『你兒子 約瑟 這樣說:上帝使我作全 埃及 的主,請你下到我這裏來,不要耽延。
10et habitabis in terra Gessen: erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides:
10你和你的兒子孫子,連牛群羊群,並一切所有的,都可以住在 歌珊 地,與我相近。
11ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quæ possides.
11我要在那裏奉養你;因為還有五年的饑荒,免得你和你的眷屬,並一切所有的,都敗落了。』
12En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.
12況且你們的眼和我兄弟 便雅憫 的眼都看見是我親口對你們說話。
13Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto: festinate, et adducite eum ad me.
13你們也要將我在 埃及 一切的榮耀和你們所看見的事都告訴我父親,又要趕緊地將我父親搬到我這裏來。」
14Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit: illo quoque similiter flente super collum ejus.
14於是 約瑟 伏在他兄弟 便雅憫 的頸項上哭, 便雅憫 也在他的頸項上哭。
15Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum.
15他又與眾弟兄親嘴,抱着他們哭,隨後他弟兄們就和他說話。
16Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Joseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus.
16這風聲傳到法老的宮裏,說:「 約瑟 的弟兄們來了。」法老和他的臣僕都很喜歡。
17Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens: Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan,
17法老對 約瑟 說:「你吩咐你的弟兄們說:『你們要這樣行:把馱子抬在牲口上,起身往 迦南 地去。
18et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me: et ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ.
18將你們的父親和你們的眷屬都搬到我這裏來,我要把 埃及 地的美物賜給你們,你們也要吃這地肥美的出產。
19Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum: et dicito: Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes.
19現在我吩咐你們要這樣行:從 埃及 地帶着車輛去,把你們的孩子和妻子,並你們的父親都搬來。
20Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra: quia omnes opes Ægypti vestræ erunt.
20你們眼中不要愛惜你們的家具,因為 埃及 全地的美物都是你們的。』」
21Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere.
21以色列 的兒子們就如此行。 約瑟 照着法老的吩咐給他們車輛和路上用的食物,
22Singulis quoque proferri jussit binas stolas: Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis:
22又給他們各人一套衣服,惟獨給 便雅憫 三百銀子,五套衣服;
23tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.
23送給他父親公驢十匹,馱着 埃及 的美物,母驢十匹,馱着糧食與餅和菜,為他父親路上用。
24Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via.
24於是 約瑟 打發他弟兄們回去,又對他們說:「你們不要在路上相爭。」
25Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.
25他們從 埃及 上去,來到 迦南 地、他們的父親 雅各 那裏,
26Et nuntiaverunt ei, dicentes: Joseph filius tuus vivit: et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.
26告訴他說:「 約瑟 還在,並且作 埃及 全地的宰相。」 雅各 心裏冰涼,因為不信他們。
27Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus,
27他們便將 約瑟 對他們說的一切話都告訴了他。他們父親 雅各 又看見 約瑟 打發來接他的車輛,心就甦醒了。
28et ait: Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit: vadam, et videbo illum antequam moriar.
28以色列 說:「罷了!罷了!我的兒子 約瑟 還在,趁我未死以先,我要去見他一面。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.