Genesis 34
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.
1利亞 給 雅各 所生的女兒 底拿 出去,要見那地的女子們。
2Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.
2那地的主- 希未 人、 哈抹 的兒子 示劍 看見她,就拉住她,與她行淫,玷辱她。
3Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.
3示劍 的心繫戀 雅各 的女兒 底拿 ,喜愛這女子,甜言蜜語地安慰她。
4Et pergens ad Hemor patrem suum: Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.
4示劍 對他父親 哈抹 說:「求你為我聘這女子為妻。」
5Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.
5雅各 聽見 示劍 玷污了他的女兒 底拿 。那時他的兒子們正和群畜在田野, 雅各 就閉口不言,等他們回來。
6Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,
6示劍 的父親 哈抹 出來見 雅各 ,要和他商議。
7ecce filii ejus veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.
7雅各 的兒子們聽見這事,就從田野回來,人人忿恨,十分惱怒;因 示劍 在 以色列 家做了醜事,與 雅各 的女兒行淫,這本是不該做的事。
8Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ: date eam illi uxorem:
8哈抹 和他們商議說:「我兒子 示劍 的心戀慕這女子,求你們將她給我的兒子為妻。
9et jungamus vicissim connubia: filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,
9你們與我們彼此結親;你們可以把女兒給我們,也可以娶我們的女兒。
10et habitate nobiscum: terra in potestate vestra est: exercete, negotiamini, et possidete eam.
10你們與我們同住吧!這地都在你們面前,只管在此居住,做買賣,置產業。」
11Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait: Inveniam gratiam coram vobis: et quæcumque statueritis, dabo:
11示劍 對女兒的父親和弟兄們說:「但願我在你們眼前蒙恩,你們向我要甚麼,我必給你們。
12augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis: tantum date mihi puellam hanc uxorem.
12任憑向我要多重的聘金和禮物,我必照你們所說的給你們;只要把女子給我為妻。」
13Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis:
13雅各 的兒子們因為 示劍 玷污了他們的妹子 底拿 ,就用詭詐的話回答 示劍 和他父親 哈抹 ,
14Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso: quod illicitum et nefarium est apud nos.
14對他們說:「我們不能把我們的妹子給沒有受割禮的人為妻,因為那是我們的羞辱。
15Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus;
15惟有一件才可以應允:若你們所有的男丁都受割禮,和我們一樣,
16tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras: et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.
16我們就把女兒給你們,也娶你們的女兒;我們便與你們同住,兩下成為一樣的人民。
17Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.
17倘若你們不聽從我們受割禮,我們就帶着妹子走了。」
18Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,
18哈抹 和他的兒子 示劍 喜歡這話。
19nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret: amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.
19那少年人做這事並不遲延,因為他喜愛 雅各 的女兒;他在他父親家中也是人最尊重的。
20Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum:
20哈抹 和他兒子 示劍 到本城的門口,對本城的人說:
21Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget: filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.
21「這些人與我們和睦,不如許他們在這地居住,做買賣;這地也寬闊,足可容下他們。我們可以娶他們的女兒為妻,也可以把我們的女兒嫁給他們。
22Unum est quo differtur tantum bonum: si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.
22惟有一件事我們必須做,他們才肯應允和我們同住,成為一樣的人民:就是我們中間所有的男丁都要受割禮,和他們一樣。
23Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.
23他們的群畜、貨財,和一切的牲口豈不都歸我們嗎?只要依從他們,他們就與我們同住。」
24Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.
24凡從城門出入的人就都聽從 哈抹 和他兒子 示劍 的話;於是凡從城門出入的男丁都受了割禮。
25Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est: arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter: interfectisque omnibus masculis,
25到第三天,眾人正在疼痛的時候, 雅各 的兩個兒子,就是 底拿 的哥哥 西緬 和 利未 ,各拿刀劍,趁着眾人想不到的時候來到城中,把一切男丁都殺了,
26Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
26又用刀殺了 哈抹 和他兒子 示劍 ,把 底拿 從 示劍 家裏帶出來就走了。
27Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob: et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
27雅各 的兒子們因為他們的妹子受了玷污,就來到被殺的人那裏,擄掠那城,
28Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant,
28奪了他們的羊群、牛群,和驢,並城裏田間所有的;
29parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.
29又把他們一切貨財、孩子、婦女,並各房中所有的,都擄掠去了。
30Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus: nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.
30雅各 對 西緬 和 利未 說:「你們連累我,使我在這地的居民中,就是在 迦南 人和 比利洗 人中,有了臭名。我的人丁既然稀少,他們必聚集來擊殺我,我和全家的人都必滅絕。」
31Responderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?
31他們說:「他豈可待我們的妹子如同妓女嗎?」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.