Genesis 2
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.
1天地萬物都造齊了。
2Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.
2到第七日,上帝造物的工已經完畢,就在第七日歇了他一切的工,安息了。
3Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
3上帝賜福給第七日,定為聖日;因為在這日,上帝歇了他一切創造的工,就安息了。
4Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram,
4創造天地的來歷,在耶和華上帝造天地的日子,乃是這樣,
5et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram:
5野地還沒有草木,田間的菜蔬還沒有長起來;因為耶和華上帝還沒有降雨在地上,也沒有人耕地,
6sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.
6但有霧氣從地上騰,滋潤遍地。
7Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.
7耶和華上帝用地上的塵土造人,將生氣吹在他鼻孔裏,他就成了有靈的活人, 名叫 亞當 。
8Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.
8耶和華上帝在東方的 伊甸 立了一個園子,把所造的人安置在那裏。
9Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.
9耶和華上帝使各樣的樹從地裏長出來,可以悅人的眼目, 其上的果子 好作食物。園子當中又有生命樹和分別善惡的樹。
10Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.
10有河從 伊甸 流出來,滋潤那園子,從那裏分為四道:
11Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum:
11第一道名叫 比遜 ,就是環繞 哈腓拉 全地的。在那裏有金子,
12et aurum terræ illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.
12並且那地的金子是好的;在那裏又有珍珠和紅瑪瑙。
13Et nomen fluvii secundi Gehon; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.
13第二道河名叫 基訓 ,就是環繞 古實 全地的。
14Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.
14第三道河名叫 底格里斯 ,流在 亞述 的東邊。第四道河就是 幼發拉底河 。
15Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum:
15耶和華上帝將那人安置在 伊甸園 ,使他修理,看守。
16præcepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede;
16耶和華上帝吩咐他說:「園中各樣樹上的果子,你可以隨意吃,
17de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
17只是分別善惡樹上的果子,你不可吃,因為你吃的日子必定死!」
18Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi.
18耶和華上帝說:「那人獨居不好,我要為他造一個配偶幫助他。」
19Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.
19耶和華上帝用土所造成的野地各樣走獸和空中各樣飛鳥都帶到那人面前,看他叫甚麼。那人怎樣叫各樣的活物,那就是牠的名字。
20Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.
20那人便給一切牲畜和空中飛鳥、野地走獸都起了名;只是那人沒有遇見配偶幫助他。
21Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.
21耶和華上帝使他沉睡,他就睡了;於是取下他的一條肋骨,又把肉合起來。
22Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam.
22耶和華上帝就用那人身上所取的肋骨造成一個女人,領她到那人跟前。
23Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.
23那人說: 這是我骨中的骨, 肉中的肉, 可以稱她為「女人」, 因為她是從「男人」身上取出來的。
24Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una.
24因此,人要離開父母,與妻子連合,二人成為一體。
25Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant.
25當時夫妻二人赤身露體,並不羞恥。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.